|
PARS QUARTA De Servitute Humana,
Humanam impotentiam in moderandis, & coercendis
affectibus Servitutem voco; homo enim affectibus obnoxius sui juris non
est, sed fortunae, in cujus potestate ita est, ut saepe coactus sit,
quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam,
& quid praeterea affectus boni, vel mali habent, in hac Parte
demonstrare proposui. Sed antequam incipiam, pauca de perfectione, &
imperfectione, deque bono, & malo praefari lubet.
I. Per bonum id intelligam, quod certo scimus nobis esse utile. II. Per malum autem id, quod certo scimus
impedire, quominus boni alicujus simus compotes. III. Res singulares voco contingentes, quatenus, dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam necessario ponat, vel quod ipsam necessario secludat. IV. Easdem res singulares voco possibiles, quatenus,
dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsae
determinatae sint ad easdem producendum. V. Per contrarios affectus in seqq. intelligam eos, qui hominem diversum trahunt, quamvis ejusdem sint generis, ut luxuries, & avaritia, quae amoris sunt species; nec natura, sed per accidens sunt contrarii. VI. Quid per affectum erga rem futuram, praesentem,
& praeteritam intelligam, explicui in Schol. 1 & 2 Prop. 18 p.
3, quod vide. VII. Per finem, cujus causa aliquid facimus, appetitum intelligo. VIII. Per virtutem, & potentiam idem intelligo, hoc est (per Prop. 7 p. 3) virtus, quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia, seu natura, quatenus potestatem habet, quaedam efficiendi, quae per solas ipsius naturae leges possunt intelligi.
Nulla res singularis in rerum natura datur, qua potentior, & fortior non detur alia. Sed quacunque data datur alia potentior, a qua illa data potest destrui.
Nihil, quod idea falsa positivum habet, tollitur praesentia veri, quatenus verum. DEMONSTRATIO Falsitas in sola privatione cognitionis, quam ideae inadaequatae involvunt, consistit (per Prop. 35 p. 2), nec ipsae aliquid habent positivum, propter quod falsae dicuntur (per Prop. 33 p. 2); sed contra, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt (per Prop. 32 p. 2). Si igitur id, quod idea falsa positivum habet, praesentia veri, quatenus verum est, tolleretur, tolleretur ergo idea vera a se ipsa, quod (per Prop. 4 p. 3) est absurdum. Ergo Nihil, quod idea, &c. Q.E.D. Scholium Intelligitur haec Propositio clarius ex Coroll. 2 Prop. 16 p. 2. Nam imaginatio idea est, quae magis Corporis humani praesentem constitutionem, quam corporis externi naturam indicat, non quidem distincte, sed confuse; unde fit, ut Mens errare dicatur. Ex. gr. cum solem intuemur, eundem ducentos circiter pedes a nobis distare imaginamur; in quo tamdiu fallimur, quamdiu veram ejus distantiam ignoramus; sed cognita ejusdem distantia tollitur quidem error, sed non imaginatio, hoc est, idea solis, quae ejusdem naturam eatenus tantum explicat, quatenus Corpus ab eodem afficitur; adeoque, quamvis veram ejusdem distantiam noscamus, ipsum nihilominus prope nobis adesse imaginabimur. Nam ut in Schol. Prop. 35 p. 2 diximus, non ea de causa solem adeo propinquum imaginamur, quia ejus veram distantiam ignoramus, sed quia Mens eatenus magnitudinem solis concipit, quatenus Corpus ab eodem afficitur. Sic cum solis radii, aquae superficiei incidentes, ad nostros oculos reflectuntur, eundem perinde, ac si in aqua esset, imaginamur; tametsi verum ejus locum noverimus, & sic reliquae imaginationes, quibus Mens fallitur, sive eae naturalem Corporis constitutionem, sive, quod ejusdem agendi potentiam augeri, vel minui indicant, vero non sunt contrariae; nec ejusdem praesentia evanescunt. Fit quidem, cum falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat, audito vero nuntio; sed contra etiam fit, cum malum, quod certe venturum est, timemus, ut timor etiam evanescat, audito falso nuntio; atque adeo imaginationes non praesentia veri, quatenus verum, evanescunt; sed quia aliae occurrunt, iis fortiores, quae rerum, quas imaginamur, praesentem existentiam secludunt, ut Prop. 17 p. 2 ostendimus.
Nos
eatenus patimur, quatenus Naturae sumus pars, quae per se absque aliis non
potest concipi.
DEMONSTRATIO Nos tum pati
dicimur, cum aliquid in nobis oritur, cujus non nisi partialis sumus causa
(per Defin. 2 p. 3), hoc est (per Defin. 1 p. 3), aliquid, quod ex solis
legibus nostrae naturae deduci nequit. Patimur igitur, quatenus Naturae
sumus pars, quae per se absque aliis nequit concipi. Q.E.D.
Vis, qua homo in existendo perseverat, limitata est, & a
potentia causarum externarum infinite superatur.
DEMONSTRATIO Patet ex
Axiomate hujus. Nam dato homine datur aliquid aliud, puta A
potentius, & dato A datur deinde aliud, puta B, ipso
A potentius, & hoc in infinitum; ac proinde potentia hominis
potentia alterius rei definitur, & a potentia causarum externarum
infinite superatur. Q.E.D.
Fieri non potest, ut homo non sit Naturae pars, & ut nullas
possit pati mutationes, nisi, quae per solam suam naturam possint
intelligi, quarumque adaequata sit causa.
DEMONSTRATIO Potentia, qua
res singulares, & consequenter homo suum esse conservat, est ipsa Dei,
sive Naturae potentia (per Coroll. Prop. 24 p. 1), non quatenus infinita
est, sed quatenus per humanam actualem essentiam explicari potest (per
Prop. 7 p. 3). Potentia itaque hominis, quatenus per ipsius actualem
essentiam explicatur, pars est infinitae Dei, seu Naturae potentiae, hoc
est (per Prop. 34 p. 1), essentiae. Quod erat primum. Deinde si fieri
posset, ut homo nullas posset pati mutationes, nisi, quae per solam ipsius
hominis naturam possint intelligi, sequeretur (per Prop. 4 & 6 p. 3),
ut non posset perire, sed ut semper necessario existeret; atque hoc sequi
deberet ex causa, cujus potentia finita, aut infinita sit, nempe vel ex
sola hominis potentia, qui scilicet potis esset, ut a se removeret
reliquas mutationes, quae a causis externis oriri possent, vel infinita
Naturae potentia, a qua omnia singularia ita dirigerentur, ut homo nullas
alias posset pati mutationes, nisi quae ipsius conservationi inserviunt.
At primum (per Prop. praeced., cujus demonstratio universalis est, &
ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum; ergo si fieri
posset, ut homo nullas pateretur mutationes, nisi quae per solam ipsius
hominis naturam possent intelligi; & consequenter (sicut jam
ostendimus) ut semper necessario existeret, id sequi deberet ex Dei
infinita potentia: & consequenter (per Prop. 16 p. 1) ex necessitate
divinae naturae, quatenus alicujus hominis idea affectus consideratur,
totius Naturae ordo, quatenus ipsa sub Extensionis, & Cogitationis
attributis concipitur, deduci deberet; atque adeo (per Prop. 21 p. 1 )
sequeretur, ut homo esset infinitus, quod (per primam partem hujus
Demonstrationis) est absurdum. Fieri itaque nequit, ut homo nullas alias
patiatur mutationes, nisi quarum ipse adaequata sit causa. Q.E.D.
Corollarium Hinc sequitur,
hominem necessario passionibus esse semper obnoxium, communemque Naturae
ordinem sequi, & eidem parere, seseque eidem, quantum rerum natura
exigit, accommodare.
Vis,
& incrementum cujuscunque passionis, ejusque in existendo
perseverantia non definitur potentia, qua nos in existendo perseverare
conamur, sed causae externae potentia cum nostra comparata.
DEMONSTRATIO Passionis
essentia non potest per solam nostram essentiam explicari (per
Defin.1& 2 p. 3), hoc est (per Prop. 7 p. 3), passionis potentia
definiri nequit potentia, qua in nostro esse perseverare conamur; sed (ut
Prop. 16 p. 2 ostensum est) definiri necessario debet potentia causae
externae cum nostra comparata. Q.E.D.
Vis
alicujus passionis, seu affectus reliquas hominis actiones, seu potentiam
superare potest, ita ut affectus pertinaciter homini adhaereat.
DEMONSTRATIO Vis, &
incrementum cujuscunque passionis, ejusque in existendo perseverantia
definitur potentia causae externae cum nostra comparata (per Prop.
praeced.); adeoque (per Prop. 3 hujus) hominis potentiam superare potest,
&c. Q.E.D.
Affectus nec coerceri, nec tolli potest, nisi per affectum
contrarium, & fortiorem affectu coercendo.
DEMONSTRATIO Affectus,
quatenus ad Mentem refertur, est idea, qua Mens majorem, vel minorem sui
corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per generalem Affectuum
Definitionem, quae reperitur sub finem Tertiae Partis). Cum igitur Mens
aliquo affectu conflictatur, Corpus afficitur simul affectione, qua ejus
agendi potentia augetur, vel minuitur. Porro haec Corporis affectio (per
Prop. 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse; quae
proinde nec coerceri, nec tolli potest, nisi a causa corporea (per Prop. 6
p. 2), quae Corpus afficiat affectione illi contraria (per Prop. 5 p. 3),
& fortiore (per Axiom. hujus): atque adeo (per Prop. 12 p. 2) Mens
afficietur idea affectionis fortioris, & contrariae priori, hoc est
(per gen. Affect. Defin.) Mens afficietur affectu fortiori, &
contrario priori, qui scilicet prioris existentiam secludet, vel tollet;
ac proinde affectus nec tolli, nec coerceri potest, nisi per affectum
contrarium, & fortiorem. Q.E.D.
Corollarium Affectus,
quatenus ad Mentem refertur, nec coerceri, nec tolli potest, nisi per
ideam Corporis affectionis contrariae, & fortioris affectione, qua
patimur. Nam affectus, quo patimur, nec coerceri, nec tolli potest, nisi
per affectum eodem fortiorem, eique contrarium (per Prop. praeced.), hoc
est (per gen. Affect. Defin.), nisi per ideam Corporis affectionis
fortioris, & contrariae affectioni, qua patimur.
Cognitio boni, & mali nihil aliud est, quam Laetitiae, vel
Tristitiae affectus, quatenus ejus sumus conscii. DEMONSTRATIO Id bonum, aut
malum vocamus, quod nostro esse conservando prodest, vel obest (per Defin.
1 & 2 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. 3), quod nostram agendi
potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet. Quatenus itaque (per
Defin. Laetitiae, & Tristitiae, quas vide in Schol. Prop. Il p. 3) rem
aliquam nos Laetitia, vel Tristitia afficere percipimus, eandem bonam, aut
malam vocamus; atque adeo boni, & mali cognitio, nihil aliud est, quam
Laetitiae, vel Tristitiae idea, quae ex ipso Laetitiae, vel Tristitiae
affectu necessario sequitur (per Prop. 22 p. 2). At haec idea eodem modo
unita est affectui, ac Mens unita est Corpori (per Prop. 21 p. 2), hoc est
(ut in Schol. ejusdem Prop. ostensum), haec idea ab ipso affectu, sive
(per gen. Affect. Defin.) ab idea Corporis affectionis revera non
distinguitur, nisi solo conceptu; ergo haec cognitio boni, & mali
nihil est aliud, quam ipse affectus, quatenus ejusdem sumus conscii.
Q.E.D.
Affectus, cujus causam in praesenti nobis adesse imaginamur, fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur. DEMONSTRATIO Imaginatio est
idea, qua Mens rem ut praesentem contemplatur (vide ejus Defin. in Schol.
Prop. 17 p. 2), quae tamen magis Corporis humani constitutionem, quam rei
externae naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2). Est igitur
affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus corporis
constitutionem indicat. At imaginatio (per Prop. 17 p. 2) intensior est,
quamdiu nihil imaginamur, quod rei externae praesentem existentiam
secludit; ergo etiam affectus, cujus causam in praesenti nobis adesse
imaginamur, intensior, seu fortior est, quam si eandem non adesse
imaginaremur. Q.E.D.
Scholium Cum supra in
Propositione 18 Partis 3 dixerim, nos ex rei futurae, vel praeteritae
imagine eodem affectu affici, ac si res, quam imaginamur, praesens esset,
expresse monui id verum esse, quatenus ad solam ipsius rei imaginem
attendimus; est enim ejusdem naturae, sive res ut praesentes imaginati
simus, sive non simus: sed non negavi eandem debiliorem reddi, quando
alias res nobis praesentes contemplamur, quae rei futurae praesentem
existentiam secludunt, quod tum monere neglexi, quia in hac Parte de
affectuum viribus agere constitueram.
Corollarium Imago rei
futurae, vel praeteritae, hoc est, rei, quam cum relatione ad tempus
futurum, vel praeteritum secluso praesenti contemplamur, caeteris paribus,
debilior est imagine rei praesentis, & consequenter affectus erga rem
futuram, vel praeteritam, caeteris paribus, remissior est affectu erga rem
praesentem.
Erga
rem futuram, quam cito affuturam imaginamur, intensius afficimur, quam si
ejus existendi tempus longius a praesenti distare imaginaremur; &
memoria rei, quam non diu praeteriisse imaginamur, intensius etiam
afficimur, quam si eandem diu praeteriisse imaginaremur.
DEMONSTRATIO Quatenus enim
rem cito affuturam, vel non diu praeteriisse imaginamur, eo ipso aliquid
imaginamur, quod rei praesentiam minus secludit, quam si ejusdem futurum
existendi tempus longius a praesenti distare, vel quod dudum praeterierit,
imaginaremur (ut per se notum), adeoque (per Prop. praeced.) eatenus
intensius erga eandem afficiemur. Q.E.D.
Scholium Ex iis, quae ad
Definitionem 6 hujus Partis notavimus, sequitur, nos erga objecta, quae a
praesenti longiori temporis intervallo distant, quam quod imaginando
determinare possumus, quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare
intelligamus, aeque tamen remisse affici.
Affectus erga rem, quam ut necessariam imaginamur, caeteris
paribus, intensior est, quam erga possibilem, vel contingentem, sive non
necessariam.
DEMONSTRATIO Quatenus rem
aliquam necessariam esse imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus,
& contra rei existentiam negamus, quatenus eandem non necessariam esse
imaginamur (per Schol. 1 Prop. 33 p.1), ac proinde (per Prop. 9 hujus)
affectus erga rem necessariam, caeteris paribus, intensior est, quam erga
non necessariam. Q.E.D.
Affectus erga rem, quam scimus in praesenti non existere, &
quam ut possibilem imaginamur, caeteris paribus, intensior est, quam erga
contingentem.
DEMONSTRATIO Quatenus rem ut
contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur, quae rei
existentiam ponat (per Defin. 3 hujus): sed contra (secundum Hypothesin)
quaedam imaginamur, quae ejusdem praesentem existentiam secludunt. At
quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur, eatenus quaedam
imaginamur, quae ejusdem existentiam ponunt (per Defin. 4 hujus), hoc est
(per Prop. 18 p. 3), quae Spem, vel Metum fovent; atque adeo affectus erga
rem possibilem vehementior est. Q.E.D.
Corollarium Affectus erga rem, quam scimus in praesenti non existere, & quam ut contingentem imaginamur, multo remissior est, quam si rem in praesenti nobis adesse imaginaremur. DEMONSTRATIO Affectus erga
rem, quam in praesenti existere imaginamur, intensior est, quam si eandem
ut futuram imaginaremur (per Coroll. Prop. 9 hujus), & multo
vehementior est, quam si tempus futurum a praesenti multum distare
imaginaremur (per Prop. 10 hujus). Est itaque affectus erga rem, cujus
existendi tempus longe a praesenti distare imaginamur, multo remissior,
quam si eandem ut praesentem imaginaremur, & nihilominus (per Prop.
praeced.) intensior est, quam si eandem rem ut contingentem imaginaremur;
atque adeo affectus erga rem contingentem multo remissior erit, quam si
rem in praesenti nobis adesse imaginaremur. Q.E.D.
Affectus erga rem contingentem, quam scimus in praesenti non existere, caeteris paribus remissior est, quam affectus erga rem praeteritam. DEMONSTRATIO Quatenus rem ut
contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur, quae rei
existentiam ponat (per Defin. 3 hujus). Sed contra (secundum Hypothesin)
quaedam imaginamur, quae ejusdem praesentem existentiam secludunt. Verum
quatenus eandem cum relatione ad tempus praeteritum imaginamur, eatenus
aliquid imaginari supponimur, quod ipsam ad memoriam redigit, sive quod
rei imaginem excitat (vide Prop. 18 p. 2 cum ejusdern Schol.); ac proinde
eatenus efficit, ut ipsam, ac si praesens esset, contemplemur (per Coroll.
Prop. 17 p. 2): Atque adeo (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem
contingentem, quam scimus in praesenti non existere, caeteris paribus,
remissior erit, quam affectus erga rem praeteritam. Q.E.D.
Vera boni, & mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum
coercere potest, sed tantum, quatenus ut affectus
consideratur.
DEMONSTRATIO Affectus est
idea, qua Mens majorem, vel minorem sui Corporis existendi vim, quam
antea, affirmat (per gen. Affect. Defin.); atque adeo (per Prop. 1 hujus)
nihil positivum habet, quod praesentia veri tolli possit, &
consequenter vera boni, & mali cognitio, quatenus vera, nullum
affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide Prop. 8 hujus),
si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per Prop. 7 hujus)
affectum coercere poterit. Q.E.D.
Cupiditas, quae ex vera boni, & mali cognitione oritur,
multis aliis Cupiditatibus, quae ex affectibus, quibus conflictamur,
oriuntur, restingui, vel coerceri potest.
DEMONSTRATIO Ex vera boni,
& mali cognitione, quatenus haec (per Prop. 8 hujus) affectus est,
oritur necessario Cupiditas (per Defin. 1 Affect.), quae eo est major, quo
affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 p. 3): Sed quia haec
Cupiditas (per Hypothesin) ex eo, quod aliquid vere intelligimus, oritur,
sequitur ergo ipsa in nobis, quatenus agimus (per Prop. 3 p. 3); atque
adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per Defin. 2 p. 3);
& consequenter (per Prop. 7 p. 3) ejus vis, & incrementum sola
humana potentia definiri debet. Porro Cupiditates, quae ex affectibus,
quibus conflictamur, oriuntur, eo etiam majores sunt, quo hi affectus
vehementiores erunt; atque adeo earum vis, & incrementum (per Prop. 5
hujus) potentia causarum externarum definiri debet, quae, si cum nostra
comparetur, nostram potentiam indefinite superat (per Prop. 3 hujus):
atque adeo Cupiditates, quae ex similibus affectibus oriuntur,
vehementiores esse possunt illa, quae ex vera boni, & mali cognitione
oritur; ac proinde (per Prop. 7 hujus) eandem coercere, vel restinguere
poterunt. Q.E.D.
Cupiditas, quae ex cognitione boni, & mali, quatenus haec
cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quae in
praesentia suaves sunt, coerceri, vel restingui potest.
DEMONSTRATIO Affectus erga
rem, quam futuram imaginamur, remissior est, quam erga praesentem (per
Coroll. Prop. 9 hujus). At Cupiditas, quae ex vera boni, & mali
cognitione oritur, tametsi haec cognitio circa res, quae in praesentia
bonae sunt, versetur, restingui, vel coerceri potest aliqua temeraria
Cupiditate (per Prop. praeced., cujus Demonstrat. universalis est); ergo
Cupiditas, quae ex eadem cognitione, quatenus haec futurum respicit,
oritur, facilius coerceri, vel restingui poterit, &c. Q.E.D.
Cupiditas, quae oritur ex vera boni, & mali cognitione, quatenus haec circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri potest, Cupiditate rerum, quae praesentes sunt. DEMONSTRATIO Propositio haec
eodem modo, ac Prop. praeced. demonstratur ex Coroll. Prop. 12
hujus.
Scholium His me causam
ostendisse credo, cur homines opinione magis, quam vera ratione
commoveantur, & cur vera boni, & mali cognitio animi commotiones
excitet, & saepe omni libidinis generi cedat; unde illud Poetae natum:
Video meliora, proboque, deteriora sequor. Quod idem etiam
Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cum dixit: Qui auget scientiam,
auget dolorem. Atque haec non eum in finem dico, ut inde concludam,
praestabilius esse ignorare, quam scire, vel quod stulto intelligens in
moderandis affectibus nihil intersit; sed ideo quia necesse est, nostrae
naturae tam potentiam, quam impotentiam noscere, ut determinare possimus,
quid ratio in moderandis affectibus possit, & quid non possit; &
in hac Parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de Rationis in
affectus potentia separatim agere constitui.
Cupiditas, quae ex Laetitia oritur, caeteris paribus, fortior est Cupiditate, quae ex Tristitia oritur. DEMONSTRATIO Cupiditas est
ipsa hominis essentia (per Defin. 1 Affect.), hoc est (per Prop. 7 p. 3),
conatus, quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare Cupiditas, quae
ex Laetitia oritur, ipso Laetitiae affectu (per Defin. Laetitiae, quam
vide in Schol. Prop. 11 p. j3) juvatur, vel augetur; quae autem contra ex
Tristitia oritur, ipso Tristitiae affectu (per idem Schol.) minuitur, vel
coercetur; atque adeo vis Cupiditatis, quae ex Laetitia oritur, potentia
humana, simul & potentia causae externae; quae autem ex Tristitia,
sola humana potentia definiri debet, ac proinde hac illa fortior est.
Q.E.D.
Scholium His paucis humanae
impotentiae, & inconstantiae causas, & cur homines rationis
praecepta non servent, explicui. Superest jam, ut ostendam, quid id sit,
quod ratio nobis praescribit, & quinam affectus cum rationis humanae
regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii sint. Sed antequam haec
prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa rationis
dictamina hic prius breviter ostendere, ut ea, quae sentio, facilius ab
unoquoque percipiantur. Cum ratio nihil contra naturam postulet, postulat
ergo ipsa, ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod revera utile est,
quaerat, & id omne, quod hominem ad majorem perfectionem revera ducit,
appetat, & absolute, ut unusquisque suum esse, quantum in se est,
conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est, quam, quod totum
sit sua parte majus (vide Prop. 4 p. 3). Deinde quandoquidem virtus (per
Defin. 8 hujus) nihil aliud est, quam ex legibus propriae naturae agere,
& nemo suum esse (per Prop. 7 p. 3) conservare conetur, nisi ex
propriae suae naturae legibus; hinc sequitur primo, virtutis fundamentum
esse ipsum conatum proprium esse conservandi, & felicitatem in eo
consistere, quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur,
virtutem propter se esse appetendam, nec quicquam, quod ipsa
praestabilius, aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causa deberet
appeti. Tertio denique sequitur, eos, qui se interficiunt, animo esse
impotentes, eosque a causis externis, suae naturae repugnantibus, prorsus
vinci. Porro ex Postulato 4 Partis 2 sequitur, nos efficere nunquam posse,
ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse conservandum, & ut ita
vivamus, ut nullum commercium cum rebus, quae extra nos sunt, habeamus;
&, si praeterea nostram Mentem spectemus, sane noster intellectus
imperfectior esset, si Mens sola esset, nec quicquam praeter se ipsam
intelligeret. Multa igitur extra nos dantur, quae nobis utilia, quaeque
propterea appetenda sunt. Ex his nulla praestantiora excogitari possunt,
quam ea, quae cum nostra natura prorsus conveniunt. Si enim duo ex. gr.
ejusdem prorsus naturae individua invicem junguntur, individuum componunt
singulo duplo potentius. Homini igitur nihil homine utilius; nihil,
inquam, homines praestantius ad suum esse conservandum, optare possunt,
quam quod omnes in omnibus ita conveniant, ut omnium Mentes & Corpora
unam quasi Mentem, unumque Corpus componant, & omnes simul, quantum
possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium commune
utile sibi quaerant; ex quibus sequitur, homines, qui ratione gubernantur,
hoc est, homines, qui ex ductu rationis suum utile quaerunt, nihil sibi
appetere, quod reliquis hominibus non cupiant, atque adeo eosdem justos,
fidos, atque honestos esse.
Id
unusquisque ex legibus suae naturae necessario appetit, vel aversatur,
quod bonum, vel malum esse judicat.
DEMONSTRATIO Boni, &
mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Laetitiae, vel Tristitiae
affectus, quatenus ejusdem sumus conscii; ac proinde (per Prop. 28 p. 3)
id unusquisque necessario appetit, quod bonum, & contra id aversatur,
quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est, quam ipsa
hominis essentia, seu natura (per Defin. Appetitus, quam vide in Schol.
Prop. 9 p. 3 & Defin. 1 Affect.). Ergo unusquisque ex solis suae
naturae legibus id necessario appetit, vel aversatur, &c. Q.E.D.
Quo
magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare
conatur, & potest, ea magis virtute praeditus est; & contra
quatenus unusguisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit,
eatenus est impotens.
DEMONSTRATIO Virtus est ipsa
humana potentia, quae sola hominis essentia definitur (per Defin. 8
hujus), hoc est (per Prop. 7 p. 3), quae solo conatu, quo homo in suo esse
perseverare conatur, definitur. Quo ergo unusquisque magis suum esse
conservare conatur, & potest, eo magis virtute praeditus est, &
consequenter (per Prop. 4 & 6 p. 3), quatenus aliquis suum esse
conservare negligit, eatenus est impotens. Q.E.D.
Scholium Nemo igitur, nisi a
causis externis, & suae naturae contrariis victus, suum utile
appetere, sive suum esse conservare negligit. Nemo, inquam, ex necessitate
suae naturae, sed a causis externis coactus alimenta aversatur, vel se
ipsum interficit, quod multis modis fieri potest; nempe interficit aliquis
se ipsum coactus ab alio, qui ejus dexteram, qua ensem casu prehenderat,
contorquet, & cogit versus cor ipsum gladium dirigere; vel quod ex
mandato Tyranni, ut Seneca, cogatur venas aperire suas, hoc est, majus
malum minore vitare cupiat; vel denique ex eo, quod causae latentes
externae ejus imaginationem ita disponunt, & Corpus ita afficiunt, ut
id aliam naturam priori contrariam induat, & cujus idea in Mente dari
nequit (per Prop. 10 p. 3). At quod homo ex necessitate suae naturae
conetur non existere, vel in aliam formam mutari, tam est impossibile,
quam quod ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione
videre potest.
Nemo potest cupere beatum esse, bene agere, & bene vivere,
qui simul non cupiat, esse, agere, & vivere, hoc est, actu
existere.
DEMONSTRATIO Hujus
Propositionis Demonstratio, seu potius res ipsa per se patet, & etiam
ex Cupiditatis definitione. Est enim Cupiditas (per Defin. 1 Affect.)
beate, seu bene vivendi, agendi, &c. ipsa hominis essentia, hoc est
(per Prop. 7 p. 3), conatus, quo unusquisque suum esse conservare conatur.
Ergo nemo potest cupere, &c. Q.E.D.
Nulla virtus potest prior hac (nempe conatu sese
conservandi) concipi.
DEMONSTRATIO Conatus sese
conservandi est ipsa rei essentia (per Prop. 7 p. 3). Si igitur aliqua
virtus posset hac, nempe hoc conatu, prior concipi, conciperetur ergo (per
Defin. 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsa prior, quod (ut per se notum)
est absurdum. Ergo nulla virtus, &c. Q.E.D.
Corollarium Conatus sese
conservandi primum, & unicum virtutis est fundamentum. Nam hoc
principio nullum aliud potest prius concipi (per Prop. praeced.), &
absque ipso (per Prop. 21 hujus) nulla virtus potest concipi.
Homo, quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod ideas habet inadaequatas, non potest absolute dici, ex virtute agere; sed tantum, quatenus determinatur ex eo, quod intelligit. DEMONSTRATIO Quatenus homo
ad agendum determinatur ex eo, quod inadaequatas habet ideas, eatenus (per
Prop. 1 p. 3) patitur, hoc est (per Defin. 1 & 2 p. 3), aliquid agit,
quod per solam ejus essentiam non potest percipi, hoc est (per Defin. 8
hujus), quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid
agendum determinatur ex eo, quod intelligit, eatenus (per eandem Prop. 1
p. 3) agit, hoc est (per Defin. 2 p. 3), aliquid agit, quod per solam
ipsius essentiam percipitur, sive (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius
virtute adaequate sequitur. Q.E.D.
Ex
virtute absolute agere nihil aliud in nobis est, quam ex ductu rationis
agere, vivere, suum esse conservare (haec tria idem
significant), idque ex fundamento proprium utile
quaerendi.
DEMONSTRATIO Ex virtute
absolute agere, nihil aliud est (per Defin. 8 hujus), quam ex legibus
propriae naturae agere. At nos eatenus tantummodo agimus, quatenus
intelligimus (per Prop. 3 p. 3). Ergo ex virtute agere, nihil aliud in
nobis est, quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare,
idque (per Coroll. Prop. 22 hujus) ex fundamento suum utile quaerendi.
Q.E.D.
Nemo suum esse alterius rei causa conservare
conatur.
DEMONSTRATIO Conatus, quo
unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, sola ipsius rei essentia
definitur (per Prop. 7 p. 3), eaque sola data, non autem ex alterius rei
essentia necessario sequitur (per Prop. 6 p. 3), ut unusquisque suum esse
conservare conetur. Patet praeterea haec Propositio ex Coroll. Prop. 22
hujus Partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse conservare
conaretur; tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se
notum), quod (per praedictum Coroll.) est absurdum. Ergo nemo suum esse
&c. Q.E.D.
Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quam intelligere;
nec Mens, quatenus ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat, nisi id,
quod ad intelligendum conducit.
DEMONSTRATIO Conatus sese conservandi nihil est praeter ipsius rei essentiam (per Prop. 7 p. 3), quae quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per Prop. 6 p. 3), & ea agendum, quae ex data sua natura necessario sequuntur (vide Defin. Appetitus in Schol. Prop. 9 p. 3). At rationis essentia nihil aliud est, quam Mens nostra, quatenus clare, & distincte intelligit (vide ejus Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2): Ergo (per Prop. 40 p. 2) quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quam intelligere. Deinde quoniam hic Mentis conatus, quo Mens, quatenus ratiocinatur, suum esse conatur conservare, nihil aliud est, quam intelligere (per primam partem hujus), est ergo hic intelligendi conatus (per Coroll. Prop. 22 hujus) primum, & unicum virtutis fundamentum, nec alicujus finis causa (per Prop. 25 hujus) res intelligere conabimur; sed contra Mens, quatenus ratiocinatur, nihil sibi bonum esse concipere poterit, nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Defin. 1 hujus). Q.E.D.
Nihil certo scimus bonum, aut malum esse, nisi id, quod ad
intelligendum revera conducit, vel quod impedire potest, quominus
intelligamus.
DEMONSTRATIO Mens, quatenus
ratiocinatur, nihil aliud appetit, quam intelligere, nec aliud sibi utile
esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Prop.
praeced.). At Mens (per Prop. 41 & 43 p. 2, cujus etiam Schol. vide)
rerum certitudinem non habet, nisi quatenus ideas habet adaequatas, sive
(quod per Schol. 2 Prop. 40 p. 2 idem est) quatenus ratiocinatur; ergo
nihil certo scimus bonum esse, nisi id, quod ad intelligendum revera
conducit; & contra id malum, quod impedire potest, quominus
intelligamus. Q.E.D.
Summum Mentis bonum est Dei cognitio, & summa Mentis virtus
Deum cognoscere.
DEMONSTRATIO Summum, quod
Mens intelligere potest, Deus est, hoc est (per Defin. 6 p. 1), Ens
absolute infinitum, & sine quo (per Prop. 15 p. 1) nihil esse, neque
concipi potest; adeoque (per Prop. 26 & 27 hujus) summum Mentis utile,
sive (per Defin. 1 hujus) bonum est Dei cognitio. Deinde Mens, quatenus
intelligit, eatenus tantum agit (per Prop. 1 & 3 p. 3), & eatenus
tantum (per Prop. 23 hujus) potest absolute dici, quod ex virtute agit.
Est igitur Mentis absoluta virtus intelligere. At summum, quod Mens
intelligere potest, Deus est (ut jam jam demonstravimus): Ergo Mentis
summa virtus est Deum intelligere, seu cognoscere. Q.E.D.
Res quaecunque singularis, cujus natura a nostra prorsus est
diversa, nostram agendi potentiam nec juvare, nec coercere potest, &
absolute res nulla potest nobis bona, aut mala esse, nisi commune aliquid
nobiscum habeat.
DEMONSTRATIO Cujuscunque rei
singularis, & consequenter (per Coroll. Prop. 10 p. 2) hominis
potentia, qua existit, & operatur, non determinatur nisi ab alia re
singulari (per Prop. 28 p. 1 ), cujus natura (per Prop. 6 p. 2) per idem
attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur. Nostra
igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari, &
consequenter juvari, vel coerceri potest potentia alterius rei singularis,
quae aliquid commune nobiscum habet, & non potentia rei, cujus natura
a nostra prorsus est diversa; & quia id bonum, aut malum vocamus, quod
causa est Laetitiae, aut Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per
Schol. Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit,
juvat, vel coercet, ergo res, cujus natura a nostra prorsus est diversa,
nobis neque bona, neque mala esse potest. Q.E.D.
Res
nulla per id, quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala; sed
quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria.
DEMONSTRATIO Id malum
vocamus, quod causa est Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per ejus
Defin., quam vide in Schol. Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam
minuit, vel coercet. Si igitur res aliqua per id, quod nobiscum habet
commune, nobis esset mala, posset ergo res id ipsum, quod nobiscum commune
habet, minuere, vel coercere, quod (per Prop. 4 p. 3) est absurdum. Nulla
igitur res per id, quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala;
sed contra quatenus mala est, hoc est (ut jam jam ostendimus), quatenus
nostram agendi potentiam minuere, vel coercere potest, eatenus (per Prop.
5 p. 3) nobis est contraria. Q.E.D.
Quatenus res aliqua cum nostra natura ronvenit, eatenus necessario bona est. DEMONSTRATIO Quatenus enim
res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per Prop. praeced.)
esse mala. Erit ergo necessario vel bona, vel indifferens. Si hoc ponatur,
nempe, quod neque bona sit, neque mala, nihil ergo (per Axiom. 3 hujus) ex
ipsius natura sequetur, quod nostrae naturae conservationi inservit, hoc
est (per Hypothesin), quod ipsius rei naturae conservationi inservit; sed
hoc est absurdum (per Prop. 6 p. 3); erit ergo, quatenus cum nostra natura
convenit, necessario bona. Q.E.D.
Corollarium Hinc sequitur,
quod, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est
utilior, seu magis bona, & contra quo res aliqua nobis est utilior,
eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus cum nostra natura
non convenit, erit necessario a nostra natura diversa, vel eidem
contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona, neque mala
esse poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quae cum
nostra natura convenit, hoc est (per Prop. praeced.), contraria bono, seu
mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest esse
bonum, atque adeo, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo est
utilior, & contra. Q.E.D.
Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus
dici, quod natura conveniant.
DEMONSTRATIO Quae natura
convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per Prop. 7 p. 3),
non autem impotentia, seu negatione, & consequenter (vide Schol. Prop.
3 p. 3) neque etiam passione; quare homines, quatenus passionibus sunt
obnoxii, non possunt dici, quod natura conveniant. Q.E.D.
Scholium Res etiam per se
patet; qui enim ait, album, & nigrum in eo solummodo convenire, quod
neutrum sit rubrum, is absolute affirmat album, & nigrum nulla in re
convenire. Sic etiam si quis ait, lapidem, & hominem in hoc tantum
convenire, quod uterque sit finitus, impotens, vel quod ex necessitate
suae naturae non existit, vel denique quod a potentia causarum externarum
indefinite superatur, is omnino affirmat, lapidem, & hominem nulla in
re convenire; quae enim in sola negatione, sive in eo, quod non habent,
conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt.
Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui
passiones sunt, conflictantur, & eatenus etiam unus, idemque homo
varius est, & inconstans.
DEMONSTRATIO Affectuum
natura, seu essentia non potest per solam nostram essentiam, seu naturam
explicari (per Defin. 1 & 2 p. 3), sed potentia, hoc est (per Prop. 7
p. 3), natura causarum externarum, eum nostra comparata, definiri debet;
unde fit, ut uniuscujusque affectus tot species dentur, quot sunt species
objectorum, a quibus afficimur (vide Prop. 56 p. 3), & ut homines ab
uno, eodemque objecto diversimode afficiantur (vide Prop. 51 p. 3), atque
eatenus natura discrepent, & denique ut unus, idemque homo (per eandem
Prop. 51 p. 3) erga idem objectum diversimode afficiatur, atque eatenus
varius sit, &c. Q.E.D.
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur,
possunt invicem esse contrarii.
DEMONSTRATIO Homo ex. gr.
Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur, propterea quod aliquid
habet simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16 p. 3), vel propterea quod
Petrus solus re aliqua potitur, quam ipse Paulus etiam amat (vide Prop. 32
p. 3 cum ejusdem Schol.), vel ob alias causas (harum praecipuas vide in
Schol. Prop. 55 p. 3), atque adeo inde fiet (per Defin. 7 Affect.), ut
Paulus Petrum odio habeat, & consequenter facile fiet (per Prop. 40 p.
3 cum ejus Schol.), ut Petrus Paulum contra odio habeat, atque adeo (per
Prop. 39 p. 3) ut invicem malum inferre conentur; hoc est (per Prop. 30
hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiae semper passio
est (per Prop. 59 p. 3); ergo homines, quatenus conflictantur affectibus,
qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D.
Scholium Dixi, quod Paulus
odio Petrum habeat, quia imaginatur, id eundem possidere, quod ipse Paulus
etiam amat; unde prima fronte videtur sequi, quod hi duo ex eo, quod idem
amant, & consequenter ex eo, quod natura conveniunt, sibi invicem
damno sint; atque adeo, si hoc verum est, falsae essent PROPOSITIO 30
& 31 hujus Partis. Sed si rem aequa lance examinare velimus, haec
omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti,
quatenus natura conveniunt, hoc est, quatenus uterque idem amat, sed
quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso
utriusque amor fovetur (per Prop. 31 p. 3), hoc est (per Defin. 6
Affect.), eo ipso utriusque Laetitia fovetur. Quare longe abest, ut
quatenus idem amant, & natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed
hujus rei causa, ut dixi, nulla alia est, quam quia natura discrepare
supponuntur. Supponimus namque Petrum ideam habere rei amatae jam
possessae, & Paulum contra ideam rei amatae amissae. Unde fit, ut hic
Tristitia & ille contra Laetitia afficiatur; atque eatenus invicem
contrarii sint: Et ad hunc modum ostendere facile possumus reliquas odii
causas ab hoc solo pendere, quod homines natura discrepant, & non ab
eo, in quo conveniunt.
Quatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum
natura semper necessario conveniunt.
DEMONSTRATIO Quatenus
homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura
diversi (per Prop. 33 hujus), & invicem contrarii (per Prop.
praeced.). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur, quatenus ex ductu
rationis vivunt (per Prop. 3 p. 3), atque adeo quicquid ex humana natura;
quatenus ratione definitur, sequitur, id (per Defin. 2 p. 3) per solam
humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi. Sed
quia unusquisque ex suae naturae legibus id appetit, quod bonum, & id
amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus); & cum
praeterea id, quod ex dictamine rationis bonum, aut malum esse judicamus,
necessario bonum, aut malum sit (per Prop. 41 p. 2). Ergo homines,
quatenus ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum ea necessario agunt,
quae humanae naturae, & consequenter unicuique homini necessario bona
sunt, hoc est (per Coroll. Prop. 31 hujus), quae cum natura uniuscujusque
hominis conveniunt; atque adeo homines etiam inter se, quatenus ex ductu
rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q.E.D.
Corollarium I Nihil
singulare in rerum natura datur, quod homini sit utilius, quam homo, qui
ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est, quod cum sua
natura maxime convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est (ut per se
notum), homo. At homo ex legibus suae naturae absolute agit, quando ex
ductu rationis vivit, (per Defin. 2 p. 3), & eatenus tantum cum natura
alterius hominis necessario semper convenit (per Prop. praeced.); ergo
homini nihil inter res singulares utilius datur, quam homo, &c.
Q.E.D.
Corollarium II Cum maxime
unusquisque homo suum sibi utile quaerit, tum maxime homines sunt sibi
invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum utile quaerit, & se
conservare conatur, eo magis virtute praeditus est (per Prop. 20 hujus),
sive quod idem est (per Defin. 8 hujus), eo majore potentia praeditus est
ad agendum ex suae naturae legibus, hoc est (per Prop. 3 p. 3), ad
vivendum ex ductu rationis. At homines tum maxime natura conveniunt, cum
ex ductu rationis vivunt (per Prop. praeced.); ergo (per Coroll. praeced.)
tum maxime homines erunt sibi invicem utiles, cum maxime unusquisque suum
utile sibi quaerit. Q.E.D.
Scholium Quae modo
ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot, tamque luculentis
testimoniis testatur, ut omnibus fere in ore sit: hominem homini Deum
esse. Fit tamen raro, ut homines ex ductu rationis vivant; sed cum iis ita
comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti sint. At
nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt, ita ut plerisque illa
definitio, quod homo sit animal sociale, valde arriserit; & revera res
ita se habet, ut ex hominum communi societate multo plura commoda
oriantur, quam damna. Rideant igitur, quantum velint, res humanas
Satyrici, easque detestentur Theologi, & laudent, quantum possunt,
Melancholici vitam incultam, & agrestem, hominesque contemnant, &
admirentur bruta; experientur tamen homines mutuo auxilio ea, quibus
indigent, multo facilius sibi parare, & non nisi junctis viribus
pericula, quae ubique imminent, vitare posse; ut jam taceam, quod multo
praestabilius sit, & cognitione nostra magis dignum, hominum, quam
brutorum facta contemplari. Sed de his alias prolixius.
Summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, omnibus commune
est, eoque omnes aeque gaudere possunt.
DEMONSTRATIO Ex virtute
agere est ex ductu rationis agere (per Prop. 24 hujus), & quicquid ex
ratione conamur agere, est intelligere (per Prop. 26 hujus), atque adeo
(per Prop. 28 hujus) summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, est Deum
cognoscere, hoc est (per Prop. 47 p. 2 & ejusdem Schol.), bonum, quod
omnibus hominibus commune est, & ab omnibus hominibus, quatenus
ejusdem sunt naturae, possideri aeque potest. Q.E.D.
Scholium Si quis autem
roget, quid si summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, non esset
omnibus commune? an non inde, ut supra (vide Prop. 34 hujus) sequeretur,
quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, hoc est (per Prop. 35 hujus),
homines, quatenus natura conveniunt, essent invicem contrarii? Is hoc sibi
responsum habeat, non ex accidenti, sed ex ipsa natura rationis oriri, ut
hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum, quia ex ipsa humana
essentia, quatenus ratione definitur, deducitur; & quia homo nec esse,
nec concipi posset, si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono.
Pertinet namque (per Prop. 47 p. 2) ad Mentis humanae essentiam,
adaequatam habere cognitionem aeternae, & infinitae essentiae
Dei.
Bonum, quod unusquisque, qui sectatur virtutem, sibi appetit,
reliquis hominibus etiam cupiet, & eo magis, quo majorem Dei habuerit
cognitionem.
DEMONSTRATIO Homines,
quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per Coroll. 1
Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 19 hujus) ex ductu rationis
conabimur necessario efficere, ut homines ex ductu rationis vivant. At
bonum, quod unusquisque, qui ex rationis dictamine vivit, hoc est (per
Prop. 24 hujus), qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per
Prop. 26 hujus); ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi
appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad
Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per Defin. 1 Affect.); Mentis
autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2), quae Dei
cognitionem involvit (per Prop. 47 p. 2), & sine qua (per Prop. I5 p.
1) nec esse, nec concipi potest; adeoque quo Mentis essentia majorem Dei
cognitionem involvit, eo Cupiditas, qua is, qui virtutem sectatur, bonum,
quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D.
Aliter Bonum, quod homo sibi
appetit, & amat, constantius amabit, si viderit, alios idem amare (per
Prop. 31 p. 3); atque adeo (per Coroll. ejusdem Prop.) conabitur, ut
reliqui idem ament; & quia hoc bonum (per Prop. praeced.) omnibus
commune est, eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem
rationem), ut omnes eodem gaudeant, & (per Prop. 37 p. 3) eo magis,
quo hoc bono magis fruetur. Q.E.D.
Scholium I Qui ex solo
affectu conatur, ut reliqui ament, quod ipse amat, & ut reliqui ex
ipsius ingenio vivant, solo impetu agit, & ideo odiosus est, praecipue
iis, quibus alia placent, quique propterea etiam student, & eodem
impetu conantur, ut reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde
quoniam summum, quod homines ex affectu appetunt, bonum saepe tale est, ut
unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit, ut qui amant, mente sibi
non constent, & dum laudes rei, quam amant, narrare gaudent, timeant
credi. At qui reliquos conatur ratione ducere, non impetu, sed humaniter,
& benigne agit, & sibi mente maxime constat. Porro quicquid
cupimus, & agimus, cujus causa sumus, quatenus Dei habemus ideam, sive
quatenus Deum cognoscimus, ad Religionem refero. Cupiditatem autem bene
faciendi, quae eo ingeneratur, quod ex rationis ductu vivimus,
Pietatem voco. Cupiditatem deinde, qua homo, qui ex ductu rationis
vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitia jungat, Honestatem voco,
& id honestum, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt,
laudant, & id contra turpe, quod conciliandae amicitiae
repugnat. Praeter haec, civitatis etiam quaenam sint fundamenta ostendi.
Differentia deinde inter veram virtutem, & impotentiam facile ex supra
dictis percipitur; nempe quod vera virtus nihil aliud sit, quam ex solo
rationis ductu vivere; atque adeo impotentia in hoc solo consistit, quod
homo a rebus, quae extra ipsum sunt, duci se patiatur, & ab iis ad ea
agendum determinetur, quae rerum externarum communis constitutio, non
autem ea, quae ipsa ipsius natura, in se sola considerata, postulat. Atque
haec illa sunt, quae in Scholio Propositionis 18 hujus Partis demonstrare
promisi, ex quibus apparet legem illam de non mactandis brutis, magis vana
superstitione, & muliebri misericordia, quam sana ratione fundatam
esse. Docet quidem ratio nostrum utile quaerendi, necessitudinem cum
hominibus jungere, sed non cum brutis, aut rebus, quarum natura a natura
humana est diversa; sed idem jus, quod illa in nos habent, nos in ea
habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute, seu potentia uniuscujusque
definitur, longe majus homines in bruta, quam haec in homines jus habent.
Nec tamen nego bruta sentire; sed nego, quod propterea non liceat nostrae
utilitati consulere, & iisdem ad libitum uti, eademque tractare, prout
nobis magis convenit; quandoquidem nobiscum natura non conveniunt, &
eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi (vide Schol.
Prop. 57 p. 3). Superest, ut explicem, quid justum, quid injustum, quid
peccatum, & quid denique meritum sit. Sed de his vide seq.
Scholium.
Scholium II In Appendice Partis Primae explicare promisi, quid laus, & vituperium, quid meritum, & peccatum, quid justum, & injustum sit. Laudem, & vituperium quod attinet, in Scholio Propositionis 29 Partis 3 explicui; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius pauca de statu hominis naturali, & civili dicenda sunt. Existit unusquisque summo naturae jure, &
consequenter summo naturae jure unusquisque ea agit, quae ex suae naturae
necessitate sequuntur; atque adeo summo naturae jure unusquisque judicat,
quid bonum, quid malum sit, suaeque utilitati ex suo ingenio consulit
(vide Prop. 19 & 20 hujus), seseque vindicat (vide Coroll. 2 Prop. 40
p. 3), & id, quod amat, conservare, & id, quod odio habet,
destruere conatur (vide Prop. 28 p. 3). Quod si homines ex ductu rationis
viverent, potiretur unusquisque (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) hoc suo
jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per
Coroll. Prop. 4 hujus), qui potentiam, seu virtutem humanam longe superant
(per Prop. 6 hujus), ideo saepe diversi trahuntur (per Prop. 33 hujus),
atque sibi invicem sunt contrarii (per Prop. 34 hujus), mutuo dum auxilio
indigent (per Schol. Prop. 35 hujus). Ut igitur homines concorditer
vivere, & sibi auxilio esse possint, necesse est, ut jure suo naturali
cedant, & se invicem securos reddant, se nihil acturos, quod possit in
alterius damnum cedere. Qua autem ratione hoc fieri possit, ut scilicet
homines, qui affectibus necessario sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4
hujus), atque inconstantes, & varii (per Prop. 33 hujus), possint se
invicem securos reddere, & fidem invicem habere, patet ex Propositione
7 hujus Partis & Propositione 39 Partis 3. Nempe quod nullus affectus
coerceri potest, nisi affectu fortiore, & contrario affectui
coercendo, & quod unusquisque ab inferendo damno abstinet timore
majoris damni. Hac igitur lege Societas firmari poterit, si modo ipsa sibi
vindicet jus, quod unusquisque habet, sese vindicandi, & de bono,
& malo judicandi; quaeque adeo potestatem habeat communem vivendi
rationem praescribendi, legesque ferendi, easque non ratione, quae
affectus coercere nequit (per Schol. Prop. 17 hujus), sed minis firmandi.
Haec autem Societas, legibus, & potestate sese conservandi firmata,
Civitas appellatur, &, qui ipsius jure defenduntur,
Cives; ex quibus facile intelligimus, nihil in statu naturali dari,
quod ex omnium consensu bonum, aut malum sit; quandoquidem unusquisque,
qui in statu est naturali, suae tantummodo utilitati consulit, & ex
suo ingenio, & quatenus suae utilitatis tantum habet rationem, quid
bonum, quidve malum sit, decernit, & nemini, nisi sibi soli,
obtemperare lege ulla tenetur; atque adeo in statu naturali peccatum
concipi nequit. At quidem in statu Civili, ubi & communi consensu
decernitur, quid bonum, quidve malum sit, & unusquisque Civitati
obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud, quam
inobedientia, quae propterea solo Civitatis jure punitur, & contra
obedientia Civi meritum ducitur, quia eo ipso dignus judicatur, qui
Civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi
consensu alicujus rei est Dominus, nec in Natura aliquid datur, quod
possit dici hujus hominis esse, & non illius; sed omnia omnium sunt;
ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum
tribuendi, aut alicui id, quod ejus sit, eripiendi, hoc est, in statu
naturali nihil fit, quod justum, aut injustum possit dici;
at quidem in statu civili, ubi ex communi consensu decernitur, quid hujus,
quidve illius sit. Ex quibus apparet, justum, &
injustum, peccatum, & meritum notiones esse
extrinsecas, non autem attributa, quae Mentis naturam explicent. Sed de
his satis.
Id, quod Corpus humanum ita disponit, ut pluribus modis possit
affici, vel quod idem aptum reddit ad Corpora externa pluribus modis
afficiendum, homini est utile; & eo utilius, quo Corpus ab eo aptius
redditur, ut pluribus modis afficiatur, aliaque corpora afficiat, &
contra id noxium est, quod Corpus ad haec minus aptum reddit.
DEMONSTRATIO Quo Corpus ad
haec aptius redditur, eo Mens aptior ad percipiendum redditur (per Prop.
14 p. 2); adeoque id, quod Corpus hac ratione disponit, aptumque ad haec
reddit, est necessario bonum, seu utile (per Prop. 26 & 27 hujus),
& eo utilius, quo Corpus ad haec aptius potest reddere, & contra
(per eandem Prop. 14 p. 2 inversam, & Prop. 26 & 27 hujus) noxium,
si corpus ad haec minus aptum reddat. Q.E.D.
Quae efficiunt, ut motus, & quietis ratio, quam Corporis
humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt; & ea contra
mala, quae efficiunt, ut Corporis humani partes aliam ad invicem motus,
& quietis habeant rationem.
DEMONSTRATIO Corpus humanum
indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus (per Post. 4 p. 2). At
id, quod formam humani Corporis constituit, in hoc consistit, quod ejus
Partes motus suos certa quadam ratione sibi invicem communicent (per
Defin. ante Lem. 4, quam vide post Prop. 13 p. 2). Ergo quae efficiunt, ut
motus, & quietis ratio, quam Corporis humani Partes ad invicem habent,
conservetur, eadem humani Corporis formam conservant, & consequenter
efficiunt (per Post. 3 & 6 p. 2), ut Corpus humanum multis modis
affici, & ut idem corpora externa multis modis afficere possit;
adeoque (per Prop. praeced.) bona sunt. Deinde, quae efficiunt, ut
Corporis humani partes aliam motus, & quietis rationem obtineant,
eadem (per eandem Defin. p. 2) efficiunt, ut Corpus humanum aliam formam
induat, hoc est (ut per se notum, & in fine praefationis, hujus partis
monuimus), ut Corpus humanum destruatur, & consequenter ut omnino
ineptum reddatur, ne possit pluribus modis affici, ac proinde (per Prop.
praeced.) mala sunt. Q.E.D.
Scholium Quantum haec Menti
obesse, vel prodesse possunt, in Quinta Parte explicabitur. Sed hic
notandum, quod Corpus tum mortem obire intelligam, quando ejus partes ita
disponuntur, ut aliam motus, & quietis rationem ad invicem obtineant.
Nam negare non audeo Corpus humanum, retenta sanguinis circulatione, &
aliis, propter quae Corpus vivere existimatur, posse nihilominus in aliam
naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit, ut
statuam Corpus non mori, nisi mutetur in cadaver; quin ipsa experientia
aliud suadere videtur. Fit namque aliquando, ut homo tales patiatur
mutationes, ut non facile eundem illum esse dixerim, ut de quodam Hispano
Poeta narrare audivi, qui morbo correptus fuerat, & quamvis ex eo
convaluerit, mansit tamen praeteritae suae vitae tam oblitus, ut Fabulas,
& Tragoedias, quas fecerat, suas non crediderit esse, & sane pro
infante adulto haberi potuisset, si vernaculae etiam linguae fuisset
oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus? Quorum
naturam homo provectae aetatis a sua tam diversam esse credit, ut
persuaderi non posset, se unquam infantem fuisse, nisi ex aliis de se
conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi
novas quaestiones, malo haec in medio relinquere.
Quae
ad hominum communem Societatem conducunt, sive quae efficiunt, ut homines
concorditer vivant, utilia sunt; & illa contra mala, quae discordiam
in Civitatem inducunt.
DEMONSTRATIO Nam quae
efficiunt, ut homines concorditer vivant, simul efficiunt, ut ex ductu
rationis vivant (per Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 26 & 27
hujus) bona sunt, & (per eandem rationem) illa contra mala sunt, quae
discordias concitant. Q.E.D.
Laetitia directe mala non est, sed bona; Tristitia autem contra
directe est mala.
DEMONSTRATIO Laetitia (per
Prop. 11 p. 3 cum ejusdem Schol.) est affectus, quo corporis agendi
potentia augetur, vel juvatur; Tristitia autem contra est affectus, quo
corporis agendi potentia minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38
hujus) Laetitia directe bona est, &c. Q.E.D.
Hilaritas excessum habere nequit, sed semper bona est, &
contra Melancholia semper mala.
DEMONSTRATIO Hilaritas (vide
ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3) est Laetitia, quae, quatenus ad
Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis omnes partes pariter sint
affectae, hoc est (per Prop. 11 p. 3), quod Corporis agendi potentia
augetur, vel juvatur, ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus,
& quietis rationem obtineant; atque adeo (per Prop. 39 hujus)
Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia
(cujus etiam Defin. vide in eodem Schol. Prop. 11 p. 3) est Tristitia,
quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis agendi
potentia absolute minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus)
semper est mala. Q.E.D.
Titillatio excessum habere potest, & mala esse; Dolor autem
eatenus potest esse bonus, quatenus Titillatio, seu Laetitia est
mala.
DEMONSTRATIO Titillatio est
Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod una,
vel aliquot ejus partes prae reliquis afficiuntur (vide ejus Defin. in
Schol. Prop. 11 p. 3), cujus affectus potentia tanta esse potest, ut
reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus), eique pertinaciter
adhaereat, atque adeo impediat, quominus Corpus aptum sit, ut plurimis
aliis modis afficiatur, adeoque (per Prop. 38 hujus) mala esse potest.
Deinde Dolor, qui contra Tristitia est, in se solo consideratus, non
potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verum quia ejus vis, &
incrementum definitur potentia causae externae cum nostra comparata (per
Prop. 5 hujus), possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere
gradus, & modos (per Prop. 3 hujus); atque adeo eundem talem
concipere, qui Titillationem possit coercere, ut excessum non habeat,
& eatenus (per primam partem Prop. hujus) efficere, ne corpus minus
aptum reddatur, ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D.
Amor, & Cupiditas excessum habere possunt.
DEMONSTRATIO Amor est
Laetitia (per Defin. 6 Affect.), concomitante idea causae externae:
Titillatio igitur (per Schol. Prop. 11 p. 3), concomitante idea causae
externae Amor est; atque adeo Amor (per Prop. praeced.) excessum habere
potest. Deinde Cupiditas eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major
est (per Prop. 37 p. 3). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas
hominis actiones superare potest, sic etiam Cupiditas, quae ex eodem
affectu oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum
habere poterit, quem in praecedenti Propositione Titillationem habere
ostendimus. Q.E.D.
Scholium Hilaritas, quam
bonam esse dixi, concipitur facilius, quam observatur. Nam affectus,
quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam Corporis
partem, quae prae reliquis afficitur, ac proinde affectus ut plurimum
excessum habent, & Mentem in sola unius objecti contemplatione ita
detinent, ut de aliis cogitare nequeat; & quamvis homines pluribus
affectibus obnoxii sint, atque adeo rari reperiantur, qui semper uno,
eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus, idemque
affectus pertinaciter adhaereat. Videmus enim homines aliquando ab uno
objecto ita affici, ut quamvis praesens non sit, ipsum tamen coram habere
credant, quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare
dicimus, vel insanire; nec minus insanire creduntur, qui Amore ardent,
quique noctes, atque dies solam amasiam, vel meretricem somniant, quia
risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re, quam de lucro, vel de
nummis cogitet, & ambitiosus de gloria, &c. hi non creduntur
delirare, quia molesti solent esse, & Odio digni aestimantur. Sed
revera Avaritia, Ambitio, Libido, &c. delirii species sunt, quamvis
inter morbos non numerentur.
Odium nunquam potest esse bonum.
DEMONSTRATIO Hominem, quem
odimus, destruere conamur (per Prop. 39 p. 3), hoc est (per Prop. 37
hujus), aliquid conamur, quod malum est. Ergo &c. Q.E.D.
Scholium Nota, me hic, &
in seqq. per Odium illud tantum intelligere, quod est erga homines.
Corollarium I Invidia,
Irrisio, Contemptus, Ira, Vindicta, & reliqui affectus, qui ad Odium
referuntur, vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod etiam ex Prop. 39 p. 3
& Prop. 37 hujus patet.
Corollarium II Quicquid ex
eo, quod odio affecti sumus, appetimus, turpe, & in Civitate injustum
est. Quod etiam patet ex Prop. 39 p. 3 & ex Defin. turpis, &
injusti, quas vide in Schol. Prop. 37 hujus.
Scholium Inter Irrisionem
(quam in Coroll. 1 malam esse dixi), & risum magnam agnosco
differentiam. Nam risus, ut & jocus mera est Laetitia; adeoque, modo
excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus). Nihil profecto
nisi torva, & tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis
decet famem, & sitim extinguere, quam melancholiam expellere? Mea haec
est ratio, & sic animum induxi meum. Nullum numen, nec alius, nisi
invidus, mea impotentia, & incommodo delectatur, nec nobis lacrimas,
singultus, metum, & alia hujusmodi, quae animi impotentis sunt signa,
virtuti ducit; sed contra, quo majori Laetitia afficimur, eo ad majorem
perfectionem transimus, hoc est, eo nos magis de natura divina participare
necesse est. Rebus itaque uti, & iis, quantum fieri potest, delectari
(non quidem ad nauseam usque, nam hoc delectari non est) viri est
sapientis. Viri, inquam, sapientis est, moderato, & suavi cibo, &
potu se reficere, & recreare, ut & odoribus, plantarum virentium
amaenitate, ornatu, musica, ludis exercitatoriis, theatris, & aliis
hujusmodi, quibus unusquisque absque ullo alterius damno uti potest.
Corpus namque humanum ex plurimis diversae naturae partibus componitur,
quae continuo novo alimento indigent, & vario, ut totum Corpus ad
omnia, quae ex ipsius natura sequi possunt, aeque aptum sit, &
consequenter ut Mens etiam aeque apta sit ad plura simul intelligendum.
Hoc itaque vivendi institutum & cum nostris principiis, & cum
communi praxi optime convenit; quare, si quae alia, haec vivendi ratio
optima est, & omnibus modis commendanda, nec opus est, de his clarius,
neque prolixius agere.
Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conatur alterius
in ipsum Odium, Iram, Contemptum, &c. Amore contra, sive Generositate
compensare.
DEMONSTRATIO Omnes Odii
affectus mali sunt (per Coroll. 1 Prop. praeced.); adeoque, qui ex ductu
rationis vivit, quantum potest, conabitur efficere, ne Odii affectibus
conflictetur (per Prop. 19 hujus), & consequenter (per Prop. 37 hujus)
conabitur, ne etiam alius eosdem patiatur affectus. At Odium Odio
reciproco augetur, & Amore contra extingui potest (per Prop. 43 p. 3),
ita ut Odium in Amorem transeat (per Prop. 44 p. 3). Ergo qui ex ductu
rationis vivit, alterius Odium &c. Amore contra compensare conabitur,
hoc est, Generositate (cujus Defin. vide in Schol. Prop. 59 p. 3).
Q.E.D.
Scholium Qui injurias
reciproco Odio vindicare vult, misere profecto vivit. At qui contra studet
Odium Amore expugnare, ille sane laetus, & secure pugnat; aeque facile
pluribus hominibus, ac uni resistit, & fortunae auxilio quam minime
indiget. Quos vero vincit, ii laeti cedunt, non quidem ex defectu, sed ex
incremento virium; quae omnia adeo clare ex solis Amoris, &
intellectus definitionibus sequuntur, ut opus non sit eadem sigillatim
demonstrare.
Spei, & Metus affectus non possunt esse per se
boni.
DEMONSTRATIO Spei, &
Metus affectus sine Tristitia non dantur. Nam Metus est (per Defin. 13
Affect.) Tristitia; & Spes (vide Explicat. Defin. 12 & 13 Affect.)
non datur sine Metu, ac proinde (per Prop. 41 hujus) hi affectus non
possunt esse per se boni, sed tantum quatenus Laetitiae excessum coercere
possunt (per Prop. 43 hujus). Q.E.D.
Scholium Huc accedit, quod
hi affectus cognitionis defectum, & Mentis impotentiam indicant; &
hac de causa etiam Securitas, Desperatio, Gaudium, & Conscientiae
morsus animi impotentis sunt signa. Nam, quamvis Securitas, & Gaudium
affectus sint Laetitiae, Tristitiam tamen eosdem praecessisse supponunt,
nempe Spem, & Metum. Quo itaque magis ex ductu rationis vivere
conamur, eo magis Spe minus pendere, & Metu nosmet liberare, &
fortunae, quantum possumus, imperare conamur, nostrasque actiones certo
rationis consilio dirigere.
Affectus Existimationis, & Despectus semper mali
sunt.
DEMONSTRATIO Hi enim
affectus (per Defin. 21 & 22 Affect.) rationi repugnant; adeoque (per
Prop. 26 & 27 hujus) mali sunt. Q.E.D.
Existimatio facile hominem, qui existimatur, superbum
reddit.
DEMONSTRATIO Si videmus,
aliquem de nobis plus justo prae amore sentire, facile gloriabimur (per
Schol. Prop. 41 p. 3), sive Laetitia afficiemur (per Defin. 30 Affect.);
& id boni, quod de nobis praedicari audimus, facile credemus (per
Prop. 25 p. 3); atque adeo de nobis prae amore nostri plus justo
sentiemus, hoc est (per Defin. 28 Affect.), facile superbiemus.
Q.E.D.
Commiseratio in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se
mala, & inutilis est.
DEMONSTRATIO Commiseratio
enim (per Defin. 18 Affect.) Tristitia est; ac proinde (per Prop. 41
hujus) per se mala; bonum autem, quod ex ea sequitur, quod scilicet
hominem, cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per Coroll. 3
Prop. 27 p. 3), ex solo rationis dictamine facere cupimus (per Prop. 37
hujus), nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid, quod certo scimus
bonum esse, agere possumus (per Prop. 27 hujus); atque adeo commiseratio
in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se mala est, & inutilis.
Q.E.D.
Corollarium Hinc sequitur,
quod homo, qui ex dictamine rationis vivit, conatur, quantum potest,
efficere, ne commiseratione tangatur.
Scholium Qui recte novit
omnia ex naturae divinae necessitate sequi, & secundum aeternas
naturae leges, & regulas fieri, is sane nihil reperiet, quod Odio,
Risu, aut Contemptu dignum sit, nec cujusquam miserebitur; sed, quantum
humana fert virtus, conabitur bene agere, ut ajunt, & laetari. Huc
accedit, quod is, qui Commiserationis affectu facile tangitur, &
alterius miseria, vel lacrimis movetur, saepe aliquid agit, cujus postea
ipsum poenitet; tam quia ex affectu nihil agimus, quod certo scimus bonum
esse, quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse
loquor de homine, qui ex ductu rationis vivit. Nam, qui nec ratione, nec
commiseratione movetur, ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus
appellatur. Nam (per Prop. 27 p. 3) homini dissimilis esse videtur.
Favor rationi non repugnat; sed cum eadem convenire, & ab
eadem oriri potest.
DEMONSTRATIO Est enim Favor
Amor erga illum, qui alteri benefecit (per Defin. 19 Affect.), atque adeo
ad Mentem referri potest, quatenus haec agere dicitur (per Prop. 59 p. 3),
hoc est (per Prop. 3 p. 3), quatenus intelligit, ac proinde cum ratione
convenit, &c. Q.E.D.
Aliter Qui ex ductu rationis
vivit, bonum, quod sibi appetit, alteri etiam cupit (per Prop. 37 hujus);
quare ex eo, quod ipse aliquem videt alteri benefacere, ipsius
benefaciendi conatus juvatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 p. 3),
laetabitur; idque (ex Hypothesi) concomitante idea illius, qui alteri
benefecit, ac proinde (per Defin. 19 Affect.) ei favet. Q.E.D.
Scholium Indignatio, prout
ipsa a nobis definitur (vide Defin. 20 Affect.), est necessario mala (per
Prop. 45 hujus); sed notandum, quod quando summa potestas desiderio, quo
tenetur, tutandae pacis civem punit; qui alteri injuriam fecit, eandem
civi indignari non dico, quia non Odio percita ad perdendum civem, sed
pietate mota eundem punit.
Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest, & ea sola
acquiescentia, quae ex ratione oritur, summa est, quae potest
dari.
DEMONSTRATIO Acquiescentia
in se ipso est Laetitia orta ex eo, quod homo se ipsum, suamque agendi
potentiam contemplatur (per Defin. 25 Affect.). At vera hominis agendi
potentia, seu virtus est ipsa ratio (per Prop. 3 p. 3), quam homo clare,
& distincte contemplatur (per Prop. 40 & 43 p. 2). Ergo
acquiescentia in se ipso ex ratione oritur. Deinde nihil homo, dum se
ipsum contemplatur, clare & distincte, sive adaequate percipit, nisi
ea, quae ex ipsius agendi potentia sequuntur (per Defin. 2 p. 3), hoc est
(per Prop. 3 p. 3), quae ex ipsius intelligendi potentia sequuntur;
adeoque ex sola hac contemplatione summa, quae dari potest, acquiescentia
oritur. Q.E.D.
Scholium Est revera
Acquiescentia in se ipso summum, quod sperare possumus. Nam (ut Prop. 25
hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causa conservare conatur,
& quia haec Acquiescentia magis magisque fovetur, & corroboratur
laudibus (per Coroll. Prop. 53 p. 3), & contra (per Coroll. Prop. 55
p. 3) vituperio magis magisque turbatur; ideo gloria maxime ducimur, &
vitam cum probro vix ferre possumus.
Humilitas virtus non est, sive ex ratione non
oritur.
DEMONSTRATIO Humilitas est
Tristitia, quae ex eo oritur, quod homo suam impotentiam contemplatur (per
Defin. 26 Affect.). Quatenus autem homo se ipsum vera ratione cognoscit,
eatenus suam essentiam intelligere supponitur, hoc est (per Prop. 7 p. 3),
suam potentiam. Quare si homo, dum se ipsum contemplatur, aliquam suam
impotentiam percipit, id non ex eo est, quod se intelligit, sed (ut Prop.
55 p. 3 ostendimus) ex eo, quod ipsius agendi potentia coercetur. Quod si
supponamus, hominem suam impotentiam concipere ex eo, quod aliquid se
potentius intelligit, cujus cognitione suam agendi potentiam determinat,
tum nihil aliud concipimus, quam quod homo se ipsum distincte intelligit,
sive (per Prop. 26 hujus) quod ipsius agendi potentia juvatur. Quare
Humilitas, seu Tristitia, quae ex eo oritur, quod homo suam impotentiam
contemplatur, non ex vera contemplatione, seu ratione oritur, nec virtus,
sed passio est. Q.E.D.
Poenitentia virtus non est, sive ex ratione non oritur; sed is,
quem facti poenitet, bis miser, seu impotens est.
DEMONSTRATIO Hujus prima
pars demonstratur, ut praeced. Propositio. Secunda autem ex sola hujus
affectus Definitione (vide Defin. 27 Affect.) patet. Nam primo prava
Cupiditate, dein Tristitia vinci se patitur.
Scholium Quia homines raro
ex dictamine rationis vivunt, ideo hi duo affectus, nempe Humilitas, &
Poenitentia, & praeter hos Spes, & Metus plus utilitatis, quam
damni afferunt; atque adeo, quandoquidem peccandum est, in istam partem
potius peccandum. Nam, si homines animo impotentes aeque omnes
superbirent, nullius rei ipsos puderet, nec ipsi quicquam metuerent, qui
vinculis conjungi, constringique possent? terret vulgus, nisi metuat;
quare non mirum, quod Prophetae, qui non paucorum, sed communi utilitati
consuluerunt, tantopere Humilitatem, Poenitentiam, & Reverentiam
commendaverint. Et revera, qui hisce affectibus sunt obnoxii, multo
facilius, quam alii, duci possunt, ut tandem ex ductu rationis vivant, hoc
est, ut liberi sint, & beatorum vita fruantur.
Maxima Superbia, vel Abjectio est maxima sui
ignorantia.
DEMONSTRATIO Patet ex Defin.
28 & 29 Affect.
Maxima Superbia, vel Abjectio maximam animi impotentiam
indicat.
DEMONSTRATIO Primum virtutis
fundamentum est suum esse conservare (per Coroll. Prop. 22 hujus), idque
ex ductu rationis (per Prop. 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat,
omnium virtutum fundamentum, & consequenter omnes virtutes ignorat.
Deinde ex virtute agere nihil aliud est, quam ex ductu rationis agere (per
Prop. 24 hujus), & qui ex ductu rationis agit, scire necessario debet
se ex ductu rationis agere (per Prop. 43 p. 2); qui itaque se ipsum, &
consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes maxime ignorat, is
minime ex virtute agit, hoc est (ut ex Defin. 8 hujus patet), maxime animo
est impotens; atque adeo (per Prop. praeced.) maxima superbia, vel
abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q.E.D.
Corollarium Hinc clarissime
sequitur, superbos, & abjectos maxime affectibus esse obnoxios.
Scholium Abjectio tamen
facilius corrigi potest, quam superbia, quandoquidem haec Laetitiae, illa
autem Tristitiae est affectus; atque adeo (per Prop.18 hujus) haec illa
fortior est.
Superbus parasitorum, seu adulatorum praesentiam amat,
generosorum autem odit.
DEMONSTRATIO Superbia est
Laetitia orta ex eo, quod homo de se plus justo sentit (per Defin. 28
& 6 Affect.), quam opinionem homo superbus, quantum potest, fovere
conabitur (vide Schol. Prop. 13 p. 3); adeoque superbi, parasitorum, vel
adulatorum (horum Definitiones omisi, quia nimis noti sunt) praesentiam
amabunt, & generosorum, qui de ipsis, ut par est, sentiunt, fugient.
Q.E.D.
Scholium Nimis longum foret, hic omnia Superbiae mala enumerare, quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi; sed nullis minus, quam affectibus Amoris, & Misericordiae. Sed hic minime tacendum est, quod ille etiam superbus vocetur, qui de reliquis minus justo sentit, atque adeo hoc sensu Superbia definienda est, quod sit Laetitia orta ex falsa opinione, quod homo se supra reliquos esse putat. Et Abjectio huic Superbiae contraria definienda esset Tristitia orta ex falsa opinione, quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus, superbum necessario esse invidum (vide Schol. Prop. 55 p. 3), & eos maxime odio habere, qui maxime ob virtutes laudantur, nec facile eorum Odium Amore, aut beneficio vinci (vide Schol. Prop. 41 p. 3), & eorum tantummodo praesentia delectari, qui animo ejus impotenti morem gerunt, & ex stulto insanum faciunt. Abjectio, quamvis Superbiae sit contraria, est
tamen abjectus superbo proximus. Nam, quandoquidem ejus Tristitia ex eo
oritur, quod suam impotentiam ex aliorum potentia, seu virtute judicat,
levabitur ergo ejus Tristitia, hoc est, laetabitur, si ejus imaginatio in
alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum:
solamen miseris socios habuisse malorum, & contra eo magis
contristabitur, quo se magis infra reliquos esse crediderit; unde fit, ut
nulli magis ad Invidiam sint proni, quam abjecti; & ut isti maxime
hominum facta observare conentur ad carpendum magis, quam ad eadem
corrigendum, & ut tandem solam Abjectionem laudent, eaque glorientur;
sed ita, ut tamen abjecti videantur. Atque haec ex hoc affectu tam
necessario sequuntur, quam ex natura trianguli, quod ejus tres anguli
aequales sint duobus rectis; & jam dixi me hos, & similes affectus
malos vocare, quatenus ad solam humanam utilitatem attendo. Sed naturae
leges communem naturae ordinem, cujus homo pars est, respiciunt; quod hic
in transitu monere volui, ne quis putaret me hic hominum vitia, &
absurda facta narrare, non autem rerum naturam, & proprietates
demonstrare voluisse. Nam, ut in Praefatione Partis Tertiae dixi, humanos
affectus, eorumque proprietates perinde considero, ac reliqua naturalia.
Et sane humani affectus, si non humanam, naturae saltem potentiam, &
artificium non minus indicant, quam multa alia, quae admiramur, quorumque
contemplatione delectamur. Sed pergo de affectibus ea notare, quae
hominibus utilitatem adferunt, vel quae iisdem damnum inferunt.
Gloria rationi non repugnat, sed ab ea oriri potest.
DEMONSTRATIO Patet ex Defin.
30 Affect. & ex definitione Honesti, quam vide in Schol. 1
Prop. 37 hujus.
Scholium Vana, quae dicitur, gloria est acquiescentia in se ipso, quae sola vulgi opinione fovetur, eaque cessante, cessat ipsa acquiescentia, hoc est (per Schol. Prop. 52 hujus), summum bonum, quod unusquisque amat; unde fit, ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, faciat, experiatur, ut famam conservet. Est namque vulgus varius, & inconstans, atque adeo, nisi conservetur fama, cito abolescit; imo quia omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit, ex quo, quandoquidem de summo, quod aestimatur, bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi, & qui tandem victor evadit, gloriatur magis, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Est igitur haec gloria, seu acquiescentia revera vana, quia nulla est. Quae de Pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis, quae de Misericordia, & Poenitentia diximus. Hoc tantum addo, quod ut Commiseratio, sic etiam Pudor, quamvis non sit virtus, bonus tamen est, quatenus indicat, homini, qui Pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi, sicut dolor, qui eatenus bonus dicitur, quatenus indicat, partem laesam nondum esse putrefactam; quare, quamvis homo, quem facti alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti, qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem. Atque haec sunt, quae de affectibus Laetitiae,
& Tristitiae notare susceperam. Ad cupiditates quod attinet, hae sane
bonae, aut malae sunt, quatenus ex bonis, aut malis affectibus oriuntur.
Sed omnes revera, quatenus ex affectibus, qui passiones sunt, in nobis
ingenerantur, caecae sunt (ut facile colligitur ex iis, quae in Schol.
Prop. 44 hujus diximus), nec ullius usus essent, si homines facile duci
possent, ut ex solo rationis dictamine viverent, ut jam paucis
ostendam.
Ad
omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus
absque eo a ratione determinari.
DEMONSTRATIO Ex ratione
agere nihil aliud est (per Prop. 3 & Defin. 2 p. 3), quam ea agere,
quae ex necessitate nostrae naturae, in se sola consideratae, sequuntur.
At Tristitia eatenus mala est, quatenus hanc agendi potentiam minuit, vel
coercet (per Prop. 41 hujus); ergo ex hoc affectu ad nullam actionem
possumus determinari, quam non possemus agere, si ratione duceremur.
Praeterea Laetitia eatenus mala est, quatenus impedit, quominus homo ad
agendum sit aptus (per Prop. 41 & 43 hujus), atque adeo eatenus etiam
ad nullam actionem determinari possumus, quam non possemus agere, si
ratione duceremur. Denique quatenus Laetitia bona est, eatenus cum ratione
convenit (consistit enim in eo, quod hominis agendi potentia augetur, vel
juvatur), nec passio est, nisi quatenus hominis agendi potentia non eo
usque augetur, ut se, suasque actiones adaequate concipiat (per Prop. 3 p.
3 cum ejus Schol.). Quare si homo Laetitia affectus ad tantam perfectionem
duceretur, ut se, suasque actiones adaequate conciperet, ad easdem
actiones, ad quas jam ex affectibus, qui passiones sunt, determinatur,
aptus, imo aptior esset. At omnes affectus ad Laetitiam, Tristitiam, vel
Cupiditatem referuntur (vide Explicat. Defin. 4 Affect.), & Cupiditas
(per Defin. 1 Affect.) nihil aliud est, quam ipse agendi conatus; ergo ad
omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus
absque eo sola ratione duci. Q.E.D.
Aliter Actio quaecunque
eatenus dicitur mala, quatenus ex eo oritur, quod Odio, aut aliquo malo
affectu affecti sumus (vide Coroll. 1 Prop. 45 hujus). At nulla actio, in
se sola considerata, bona, aut mala est (ut in Praefatione hujus
ostendimus): sed una, eademque actio jam bona, jam mala est; ergo ad
eandem actionem, quae jam mala est, sive quae ex aliquo malo affectu
oritur, ratione duci possumus (per Prop. 19 hujus). Q.E.D.
Scholium Explicantur haec
clarius exemplo. Nempe verberandi actio, quatenus physice consideratur,
& ad hoc tantum attendimus, quod homo brachium tollit, manum claudit,
totumque brachium vi deorsum movet, virtus est, quae ex Corporis humani
fabrica concipitur. Si itaque homo, Ira, vel Odio commotus, determinatur
ad claudendam manum, vel brachium movendum, id, ut in Parte Secunda
ostendimus, fit, quia una, eademque actio potest jungi quibuscunque rerum
imaginibus; atque adeo tam ex iis imaginibus rerum, quas confuse, quam
quas clare, & distincte concipimus, ad unam, eandemque actionem
determinari possumus. Apparet itaque, quod omnis Cupiditas, quae ex
affectu, qui passio est, oritur, nullius esset usus, si homines ratione
duci possent. Videamus jam, cur Cupiditas, quae ex affectu, qui passio
est, oritur, caeca a nobis appellatur.
Cupiditas, quae oritur ex Laetitia, vel Tristitia, quae ad
unam, vel ad aliquot, non autem ad omnes Corporis partes refertur,
rationem utilitatis totius hominis non habet.
DEMONSTRATIO Ponatur ex. gr.
Corporis pars A vi alicujus causae externae ita corroborari, ut
reliquis praevaleat (per Prop. 6 hujus), haec pars vires suas amittere
propterea non conabitur, ut reliquae Corporis partes suo fungantur
officio. Deberet enim vim, seu potentiam habere vires suas amittendi, quod
(per Prop. 6 p. 3) est absurdum. Conabitur itaque illa pars, &
consequenter (per Prop. 7 & 12 p. 3) Mens etiam illum statum
conservare; adeoque Cupiditas, quae ex tali affectu Laetitiae oritur,
rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pars A
coerceri, ut reliquae praevaleant, eodem modo demonstratur, quod nec
Cupiditas, quae ex Tristitia oritur, rationem totius habeat. Q.E.D.
Scholium Cum itaque Laetitia
plerumque (per Schol. Prop. 44 hujus) ad unam Corporis partem referatur,
cupimus ergo plerumque nostrum esse conservare, nulla habita ratione
integrae nostrae valetudinis: ad quod accedit, quod Cupiditates, quibus
maxime tenemur (per Coroll. Prop. 9 hujus), temporis tantum praesentis,
non autem futuri habent rationem.
Cupiditas, quae ex ratione oritur, excessum habere
nequit.
DEMONSTRATIO Cupiditas (per
Defin. 1 Affect.), absolute considerata, est ipsa hominis essentia,
quatenus quocumque modo determinata concipitur ad aliquid agendum; adeoque
Cupiditas, quae ex ratione oritur, hoc est (per Prop. 3 p. 3), quae in
nobis ingeneratur, quatenus agimus, est ipsa hominis essentia, seu natura,
quatenus determinata concipitur ad agendum ea, quae per solam hominis
essentiam adaequate concipiuntur (per Defin. 2 p. 3): si itaque haec
Cupiditas excessum habere posset, posset ergo humana natura, in se sola
considerata, se ipsam excedere, sive plus posset, quam potest, quod
manifesta est contradictio; ac proinde haec Cupiditas excessum habere
nequit: Q.E.D.
Quatenus Mens ex rationis dictamine res concipit, aeque
afficitur, sive idea sit rei futurae, vel praeteritae, sive
praesentis.
DEMONSTRATIO Quicquid Mens
ducente ratione concipit, id omne sub eadem aeternitatis, seu necessitatis
specie concipit (per Coroll. 2 Prop. 44 p. 2), eademque certitudine
afficitur (per Prop. 43 p. 2 & ejus Schol.). Quare, sive idea sit rei
futurae, vel praeteritae, sive praesentis, Mens eadem necessitate rem
concipit, eademque certitudine afficitur, &, sive idea sit rei
futurae, vel praeteritae, sive praesentis, erit nihilominus aeque vera
(per Prop. 41 p. 2), hoc est (per Defin. 4 p. 2), habebit nihilominus
semper easdem ideae adaequatae proprietates; atque adeo quatenus Mens ex
rationis dictamine res concipit, eodem modo afficitur, sive idea sit rei
futurae, vel praeteritae, sive praesentis. Q.E.D.
Scholium Si nos de rerum
duratione adaequatam cognitionem habere, earumque existendi tempora
ratione determinare possemus, eodem affectu res futuras, ac praesentes
contemplaremur, & bonum, quod Mens ut futurum conciperet, perinde, ac
praesens, appeteret, & consequenter bonum praesens minus pro majori
bono futuro necessario negligeret, & quod in praesenti bonum esset,
sed causa futuri alicujus mali, minime appeteret, ut mox demonstrabimus.
Sed nos de duratione rerum (per Prop. 31 p. 2) non nisi admodum
inadaequatam cognitionem habere possumus, & rerum existendi tempora
(per Schol. Prop. 44 p. 2) sola imaginatione determinamus, quae non aeque
afficitur imagine rei praesentis, ac futurae; unde fit, ut vera boni,
& mali cognitio, quam habemus, non nisi abstracta, sive universalis
sit, & judicium, quod de rerum ordine, & causarum nexu facimus, ut
determinare possimus, quid nobis in praesenti bonum, aut malum sit, sit
potius imaginarium, quam reale; atque adeo mirum non est, si Cupiditas,
quae ex boni, & mali cognitione, quatenus haec futurum prospicit,
oritur, facilius rerum Cupiditate, quae in praesentia suaves sunt,
coerceri potest, de quo vide Propositionem 16 hujus Partis.
Qui Metu ducitur, & bonum, ut malum vitet, agit, is ratione
non ducitur.
DEMONSTRATIO Omnes affectus,
qui ad Mentem, quatenus agit, hoc est (per Prop. 3 p. 3), qui ad rationem
referuntur, nulli alii sunt, quam affectus Laetitiae, & Cupiditatis
(per Prop. 59 p. 3); atque adeo (per Defin. 13 Affect.) qui Metu ducitur,
& bonum timore mali agit, is ratione non ducitur. Q.E.D.
Scholium Superstitiosi, qui
vitia exprobrare magis, quam virtutes docere norunt, & qui homines non
ratione ducere, sed Metu ita continere student, ut malum potius fugiant,
quam virtutes ament, nil aliud intendunt, quam ut reliqui aeque, ac ipsi,
fiant miseri, & ideo non mirum, si plerumque molesti, & odiosi
sint hominibus.
Corollarium Cupiditate, quae
ex ratione oritur, bonum directe sequimur, & malum indirecte
fugimus.
DEMONSTRATIO Nam Cupiditas,
quae ex ratione oritur, ex solo Laetitiae affectu, quae passio non est,
oriri potest (per Prop. 59 p. 3), hoc est, ex Laetitia, quae excessum
habere nequit (per Prop. 61 hujus); non autem ex Tristitia, ac proinde
haec Cupiditas (per Prop. 8 hujus) ex cognitione boni, non autem mali
oritur; atque adeo ex ductu rationis bonum directe appetimus, &
eatenus tantum malum fugimus. Q.E.D.
Scholium Explicatur hoc
Corollarium exemplo aegri, & sani. Comedit aeger id, quod aversatur,
timore mortis; sanus autem cibo gaudet, & vita sic melius fruitur,
quam si mortem timeret, eamque directe vitare cuperet. Sic judex, qui non
Odio, aut Ira, &c., sed solo Amore salutis publicae reum mortis
damnat, sola ratione ducitur.
Cognitio mali cognitio est inadaequata.
DEMONSTRATIO Cognitio mali
(per Prop. 8 hujus) est ipsa Tristitia, quatenus ejusdem sumus conscii.
Tristitia autem est transitio ad minorem perfectionem (per Defin. 3
Affect.), quae propterea per ipsam hominis essentiam intelligi nequit (per
Prop. 6 & 7 p. 3); ac proinde (per Defin. 2 p. 3) passio est, quae
(per Prop. 3 p. 3) ab ideis inadaequatis pendet, & consequenter (per
Prop. 29 p. 2) ejus cognitio, nempe mali cognitio, est inadaequata.
Q.E.D.
Corollarium Hinc sequitur,
quod si Mens humana non, nisi adaequatas, haberet ideas, nullam mali
formaret notionem.
De
duobus bonis majus, & de duobus malis minus ex rationis ductu
sequemur.
DEMONSTRATIO Bonum, quod
impedit, quominus majore bono fruamur, est revera malum; malum enim, &
bonum (ut in Praefat. hujus ostendimus) de rebus dicitur, quatenus easdem
ad invicem comparamus, & (per eandem rationem) malum minus revera
bonum est, quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) ex rationis ductu bonum
tantum majus, & malum minus appetemus, seu sequemur. Q.E.D.
Corollarium Malum minus pro
majore bono ex rationis ductu sequemur, & bonum minus, quod causa est
majoris mali, negligemus. Nam malum, quod hic dicitur minus, revera bonum
est, & bonum contra malum, quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) illud
appetemus, & hoc negligemus. Q.E.D.
Bonum majus futurum prae minore praesenti, & malum praesens
minus prae majori futuro ex rationis ductu appetemus.
DEMONSTRATIO Si Mens rei
futurae adaequatam posset habere cognitionem, eodem affectu erga rem
futuram, ac erga praesentem afficeretur (per Prop. 62 hujus); quare
quatenus ad ipsam rationem attendimus, ut in hac Propositione nos facere
supponimus, res eadem est, sive majus bonum, vel malum futurum, sive
praesens supponatur; ac proinde (per Prop. 65 hujus) bonum futurum majus
prae minore praesenti &c. appetemus. Q.E.D.
Corollarium Malum praesens
minus, quod est causa majoris futuri boni, ex rationis ductu appetemus,
& bonum praesens minus, quod causa est majoris futuri mali,
negligemus. Hoc Coroll. se habet ad praeced. Prop. ut Coroll. Prop. 65 ad
ipsam Prop. 65.
Scholium Si igitur haec cum
iis conferantur, quae in hac Parte usque ad Propositionem 18 de affectuum
viribus ostendimus, facile videbimus, quid homo, qui solo affectu, seu
opinione, homini, qui ratione ducitur, intersit. Ille enim, velit nolit,
ea, quae maxime ignorat, agit; hic autem nemini, nisi sibi, morem gerit,
& ea tantum agit, quae in vita prima esse novit, quaeque propterea
maxime cupit, & ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de cujus
ingenio, & vivendi ratione pauca adhuc notare libet.
Homo liber de nulla re minus, quam de morte cogitat, & ejus
sapientia non mortis, sed vitae meditatio est.
DEMONSTRATIO Homo liber, hoc
est, qui ex solo rationis dictamine vivit, mortis Metu non ducitur (per
Prop. 63 hujus); sed bonum directe cupit (per Coroll. ejusdem Prop.), hoc
est (per Prop. 24 hujus), agere, vivere, suum esse conservare ex
fundamento proprium utile quaerendi; atque adeo nihil minus, quam de morte
cogitat; sed ejus sapientia vitae est meditatio. Q.E.D.
Si homines liberi nascerentur, nullum boni, & mali
formarent conceptum, quamdiu liberi essent.
DEMONSTRATIO Illum liberum
esse dixi, qui sola ducitur ratione; qui itaque liber nascitur, &
liber manet, non nisi adaequatas ideas habet, ac proinde mali conceptum
habet nullum (per Coroll. Prop. 64 hujus), & consequenter (nam bonum,
& malum correlata sunt) neque boni. Q.E.D.
Scholium Hujus Propositionis
Hypothesin falsam esse, nec posse concipi, nisi quatenus ad solam naturam
humanam, seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus, sed
quatenus tantummodo causa est, cur homo existat, patet ex Propositione 4
hujus Partis. Atque hoc, & alia, quae jam demonstravimus, videntur a
Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei
potentia concipitur, quam illa, qua hominem creavit, hoc est, potentia,
qua hominis solummodo utilitati consuluit, atque eatenus narratur, quod
Deus homini libero prohibuerit, ne de arbore cognitionis boni, & mali
comederet, & quod, simulac de ea comederet, statim mortem metueret
potius, quam vivere cuperet. Deinde, quod inventa ab homine uxore, quae
cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in natura dari,
quod ipsi posset illa esse utilius; sed quod, postquam bruta sibi similia
esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide Prop. 27 p.
3), & libertatem suam amittere, quam Patriarchae postea
recuperaverunt, ducti Spiritu Christi, hoc est, Dei idea, a qua sola
pendet, ut homo liber sit, & ut bonum, quod sibi cupit, reliquis
hominibus cupiat, ut supra (per Prop. 37 hujus) demonstravimus.
Hominis liberi virtus aeque magna cernitur in declinandis, quam
in superandis periculis.
DEMONSTRATIO Affectus
coerceri, nec tolli potest, nisi affectu contrario, & fortiore affectu
coercendo (per Prop. 7 hujus). At caeca Audacia & Metus affectus sunt,
qui aeque magni possunt concipi (per Prop. 5 & 3 hujus). Ergo aeque
magna animi virtus, seu fortitudo (hujus Definitionem vide in Schol. Prop.
59 p. 3) requiritur ad Audaciam, quam ad Metum coercendum, hoc est (per
Defin. 40 & 41 Affect.), homo liber eadem animi virtute pericula
declinat, qua eadem superare tentat. Q.E.D.
Corollarium Homini igitur
libero aeque magnae Animositati fuga in tempore, ac pugna ducitur: sive
homo liber eadem Animositate, seu animi praesentia, qua certamen, fugam
eligit.
Scholium Quid Animositas
sit, vel quid per ipsam intelligam, in Scholio Prop. 59 p. 3 explicui. Per
periculum autem id omne intelligo, quod potest esse causa alicujus mali,
nempe Tristitiae, Odii, Discordiae, &c.
Homo liber, qui inter ignaros vivit, eorum, quantum potest,
beneficia declinare studet.
DEMONSTRATIO Unusquisque ex
suo ingenio judicat, quid bonum sit (vide Schol. Prop. 39 p. 3); ignarus
igitur, qui in aliquem beneficium contulit, id ex suo ingenio aestimabit,
& si minoris ab eo, cui datum est, aestimari videt, contristabitur
(per Prop. 42 p. 3). At homo liber reliquos homines amicitia sibi jungere
(per Prop. 37 hujus), nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu
referre, sed se, & reliquos libero rationis judicio ducere, & ea
tantum agere studet, quae ipse prima esse novit: ergo homo liber, ne
ignaris odio sit, & ne eorum appetitui, sed soli rationi obsequatur,
eorum beneficia, quantum potest, declinare conabitur. Q.E.D.
Scholium Dico quantum
potest. Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines, qui in
necessitatibus humanum auxilium, quo nullum praestabilius est, adferre
queunt; atque adeo saepe fit, ut necesse sit ab iisdem beneficium
accipere, & consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari;
ad quod accedit, quod etiam in declinandis beneficiis cautio esse debet,
ne videamur eosdem contemnere, vel prae Avaritia remunerationem timere,
atque ita dum eorum Odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem
incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis, & honesti
habenda est.
Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt.
DEMONSTRATIO Soli homines
liberi sibi invicem utilissimi sunt, & maxima amicitiae necessitudine
invicem junguntur (per Prop. 35 hujus, & ejus Coroll. 1), parique
amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per Prop. 37 hujus);
adeoque (per Defin. 34 Affect.) soli homines liberi erga se invicem
gratissimi sunt. Q.E.D.
Scholium Gratia, quam
homines, qui caeca Cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura, seu
aucupium potius, quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non
est. Est tamen ingratitudo turpis, quia plerumque hominem nimio Odio, Ira,
vel Superbia, vel Avaritia &c. affectum esse indicat. Nam qui prae
stultitia dona compensare nescit, ingratus non est, & multo minus
ille, qui donis non movetur meretricis, ut ipsius libidini inserviat, nec
furis, ut ipsius furta celet, vel alterius similis. Nam hic contra animum
habere constantem ostendit, qui scilicet se nullis donis ad suam, vel
communem perniciem patitur corrumpi.
Homo liber nunquam dolo malo, sed semper cum fide
agit.
DEMONSTRATIO Si liber homo
quicquam dolo malo, quatenus liber est, ageret, id ex dictamine rationis
ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur): atque adeo dolo malo
agere virtus esset (per Prop. 24 hujus), & consequenter (per eandem
Prop.) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset, dolo malo
agere, hoc est (ut per se notum), hominibus consultius esset verbis
solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per Coroll.
Prop. 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber &c. Q.E.D.
Scholium Si jam quaeratur,
quid si homo se perfidia a praesenti mortis periculo posset liberare, an
non ratio suum esse conservandi omnino suadet, ut perfidus sit?
Respondebitur eodem modo, quod si ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus
hominibus, atque adeo ratio omnino suadet hominibus, ne nisi dolo malo
paciscantur, vires conjungere, & jura habere communia, hoc est, ne
revera jura habeant communia, quod est absurdum.
Homo qui ratione ducitur, magis in civitate, ubi ex communi
decreto vivit, quam in solitudine, ubi sibi soli obtemperat, liber
est.
DEMONSTRATIO Homo, qui
ratione ducitur, non ducitur Metu ad obtemperandum (per Prop. 63 hujus);
sed quatenus suum esse ex rationis dictamine conservare conatur, hoc est
(per 5chol. Prop. 66 hujus), quatenus libere vivere conatur, communis
vitae, & utilitatis rationem tenere (per Prop. 37 hujus), &
consequenter (ut in Schol. 2 Prop. 37 hujus ostendimus) ex communi
civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo, qui ratione ducitur, ut
liberius vivat, communia civitatis jura tenere. Q.E.D.
Scholium Haec, & similia, quae de vera hominis libertate ostendimus, ad Fortitudinem, hoc est (per Schol. Prop. 59 p. 3) ad Animositatem, & Generositatem referuntur. Nec operae pretium duco, omnes Fortitudinis proprietates hic seperatim demonstrare, & multo minus, quod vir fortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat, minimeque superbiat. Nam haec, & omnia, quae ad veram vitam, & Religionem spectant, facile ex Propositione 37 & 46 hujus Partis convincuntur; nempe quod Odium Amore contra vincendum sit, & quod unusquisque, qui ratione ducitur, bonum, quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id, quod in Scholio Propositionis 50 hujus Partis, & aliis in locis notavimus, quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret, nempe quod omnia ex necessitate divinae naturae sequantur, ac proinde quicquid molestum, & malum esse cogitat, & quicquid praeterea impium, horrendum, injustum, & turpe videtur, ex eo oritur, quod res ipsas perturbate, mutilate, & confuse concipit; & hac de causa apprime conatur res, ut in se sunt, concipere, & vexae cognitionis impedimenta amovere, ut sunt Odium, Ira, Invidia, Irrisio, Superbia, & reliqua hujusmodi, quae in praecedentibus notavimus; atque adeo, quantum potest, conatur, uti diximus, bene agere, & laetari. Quousque autem humana virtus ad haec consequenda se extendat, & quid possit, in sequenti Parte demonstrabo.
Quae in hac Parte de recta vivendi ratione tradidi, non
sunt ita disposita, ut uno aspectu videri possint; sed disperse a me
demonstrata sunt, prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim.
Eadem igitur hic recolligere, & ad summa capita redigere
proposui. Caput I Omnes nostri
conatus, seu Cupiditates ex necessitate nostrae naturae ita sequuntur, ut
vel per ipsam solam, tanquam per proximam suam causam, possint intelligi,
vel quatenus naturae sumus pars, quae per se absque aliis individuis non
potest adaequate concipi.
Caput II Cupiditates, quae
ex nostra natura ita sequuntur, ut per ipsam solam possit intelligi, sunt
illae, quae ad Mentem referuntur, quatenus haec ideis adaequatis constare
concipitur; reliquae vero Cupiditates ad Mentem non referuntur, nisi
quatenus res inadaequate concipit, & quarum vis, & incrementum non
humana, sed rerum, quae extra nos sunt, potentia definiri debet; &
ideo illae recte actiones, hae autem passiones vocantur; illae namque
nostram potentiam semper indicant, & hae contra nostram impotentiam,
& mutilatam cognitionem.
Caput III Nostrae actiones,
hoc est, Cupiditates illae, quae hominis potentia, seu ratione
definiuntur, semper bonae sunt, reliquae autem tam bonae, quam malae
possunt esse.
Caput IV In vita itaque
apprime utile est, intellectum, seu rationem, quantum possumus, perficere,
& in hoc uno summa hominis felicitas, seu beatitudo consistit; quippe
beatitudo nihil aliud est, quam ipsa animi acquiescentia, quae ex Dei
intuitiva cognitione oritur: at intellectum perficere nihil etiam aliud
est, quam Deum, Deique attributa, & actiones, quae ex ipsius naturae
necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis, qui ratione ducitur,
finis ultimus, hoc est, summa Cupiditas, qua reliquas omnes moderari
studet, est illa, qua fertur ad se, resque omnes, quae sub ipsius
intelligentiam cadere possunt, adaequate concipiendum.
Caput V Nulla igitur vita
rationalis est sine intelligentia, & res eatenus tantum bonae sunt,
quatenus hominem juvant, ut Mentis vita fruatur, quae intelligentia
definitur. Quae autem contra impediunt, quominus homo rationem perficere,
& rationali vita frui possit, eas solummodo malas esse dicimus.
Caput VI Sed quia omnia
illa, quorum homo efficiens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo
mali homini evenire potest, nisi a causis externis; nempe quatenus pars
est totius naturae, cujus legibus humana natura obtemperare, & cui
infinitis modis pene sese accommodare cogitur.
Caput VII Nec fieri potest,
ut homo non sit naturae pars, & communem ejus ordinem non sequatur;
sed si inter talia individua versetur, quae cum ipsius hominis natura
conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur, & fovebitur. At
si contra inter talia sit, quae cum ipsius natura minime conveniunt, vix
absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit.
Caput VIII Quicquid in rerum
natura datur, quod judicamus malum esse, sive posse impedire, quominus
existere, & vita rationali frui queamus, id a nobis removere ea via,
quae securior videtur, licet, & quicquid contra datur, quod judicamus
bonum, sive utile esse ad nostrum esse conservandum, & vita rationali
fruendum, id ad nostrum usum capere, & eo quocumque modo uti nobis
licet; & absolute id unicuique summo naturae jure facere licet, quod
ad ipsius utilitatem conferre judicat.
Caput IX Nihil magis cum
natura alicujus rei convenire potest, quam reliqua ejusdem speciei
individua; adeoque (per Caput 7) nihil homini ad suum esse conservandum,
& vita rationali fruendum utilius datur, quam homo, qui ratione
ducitur. Deinde quin inter res singulares nihil novimus, quod homine, qui
ratione ducitur, sit praestantius, nulla ergo re magis potest unusquisque
ostendere, quantum arte, & ingenio valeat, quam in horninibus ita
educandis, ut tandem ex proprio rationis imperio vivant.
Caput X Quatenus homines
Invidia, aut aliquo Odii affectu in se invicem feruntur, eatenus invicem
contrarii sunt, & consequenter eo magis tirnendi, quo plus possunt,
quam reliqua naturae individua.
Caput XI Animi tamen non
armis, sed Amore, & Generositate vincuntur.
Caput XII Hominibus apprime
utile est, consuetudines jungere, seseque iis vinculis astringere, quibus
aptius de se omnibus unum efficiant, & absolute ea agere, quae
firmandis amicitiis inserviunt.
Caput XIII Sed ad haec ars,
& vigilantia requiritur. Sunt enim homines varii (nam rari sunt, qui
ex rationis praescripto vivunt), & tamen plerumque invidi, & magis
ad vindictam, quam ad Misericordiam proclives. Unumquemque igitur ex
ipsius ingenio ferre, & sese continere, ne eorum affectus imitetur,
singularis animi potentiae opus est. At qui contra homines carpere, &
vitia potius exprobrare, quam virtutes docere, & hominum animos non
firmare, sed frangere norunt, ii & sibi, & reliquis molesti sunt;
unde multi prae nimia scilicet animi impatientia, falsoque religionis
studio, inter bruta potius, quam inter homines vivere maluerunt; ut pueri,
vel adolescentes, qui parentum jurgia aequo animo ferre nequeunt,
militatum confugiunt, & incommoda belli, & imperium tyrannidis
prae domesticis commodis, & paternis admonitionibus eligunt, &
quidvis oneris sibi imponi patiuntur, dummodo parentes ulciscantur.
Caput XIV Quamvis igitur
homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi
societate multo plura commoda, quam damna sequuntur. Quare satius est
eorum injurias aequo animo ferre, & studium iis adhibere, quae
concordiae, & amicitiae conciliandae inserviunt.
Caput XV Quae concordiam
gignunt, sunt illa, quae ad justitiam, aequitatem, & honestatem
referuntur. Nam homines praeter id, quod injustum, & iniquum est,
etiam aegre ferunt, quod turpe habetur, sive quod aliquis receptos
civitatis mores aspernatur. Amori autem concilitando illa apprime
necessaria sunt, quae ad Religionem, & Pietatem spectant. De quibus
vide Schol. 1 & 2 Prop. 37 & Schol. Prop. 46 & Schol. Prop. 73
p. 4.
Caput XVI Solet praeterea
concordia ex Metu plerumque gigni, sed sine fide. Adde, quod Metus ex
animi impotentia oritur, & propterea ad rationis usum non pertinet; ut
nec Commiseratio, quamvis Pietatis speciem prae se ferre videatur.
Caput XVII Vincuntur
praeterea homines etiam largitate, praecipue ii, qui non habent, unde
comparare possint illa, quae ad vitam sustentandam necessaria sunt.
Attamen unicuique indigenti auxilium ferre, vires & utilitatem viri
privati longe superat. Divitiae namque viri privati longe impares sunt ad
id suppeditandum. Unius praeterea viri facultas limitatior est, quam ut
omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integrae societati
incumbit, & ad communem tantum utilitatem spectat.
Caput XVIII In beneficiis
accipiendis, & gratia referenda alia prorsus debet esse cura, de qua
vide Schol. Prop. 70 & Schol. Prop. 71 p. 4.
Caput XIX Amor praeterea
meretricius, hoc est, generandi libido, quae ex forma oritur, &
absolute omnis Amor, qui aliam causam praeter animi libertatem agnoscit,
facile in Odium transit, nisi, quod pejus est, species delirii sit, atque
tum magis discordia, quam concordia fovetur. Vide Schol. Prop. 31 p.
3.
Caput XX Ad matrimonium quod
attinet, certum est, ipsum cum ratione convenire, si Cupiditas miscendi
corpora non ex sola forma, sed etiam ex Amore liberos procreandi, &
sapienter educandi, ingeneretur; & praeterea, si utriusque, viri
scilicet & foeminae, Amor, non solam formam, sed animi praecipue
libertatem pro causa habeat.
Caput XXI Gignit praeterea
adulatio concordiam, sed foedo servitutis crimine, vel perfidia; nulli
quippe magis adulatione capiuntur, quam superbi, qui primi esse volunt,
nec sunt.
Caput XXII Abjectioni falsa
pietatis, & religionis species inest. Et quamvis Abjectio Superbiae
sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Vide Schol. Prop. 57
p. 4.
Caput XXIII Confert
praeterea concordiae Pudor in iis tantum, quae celari non possunt. Deinde,
quia ipse Pudor species est Tristitiae, ad rationis usum non
spectat.
Caput XXIV Caeteri
Tristitiae erga homines affectus directe justitiae, aequitati, honestati,
pietati, & religioni opponuntur, &, quamvis Indignatio aequitatis
speciem prae se ferre videatur, ibi tamen sine lege vivitur, ubi unicuique
de factis alterius judicium ferre, & suum, vel alterius jus vindicare
licet.
Caput XXV Modestia, hoc est,
Cupiditas hominibus placendi, quae ex ratione determinatur, ad Pietatem
(ut in Schol. 1 Prop. 37 p. 4 diximus) refertur. Sed, si ex affectu
oriatur, Ambitio est, sive Cupiditas, qua homines falsa Pietatis imagine
plerumque discordias, & seditiones concitant. Nam qui reliquos
consilio, aut re juvare cupit, ut simul summo fruantur bono, is apprime
studebit, eorum sibi Amorem conciliare; non autem eos in admirationem
traducere, ut disciplina ex ipso habeat vocabulum, nec ullas absolute
Invidiae causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit hominum
vitia referre, & de humana impotentia non nisi parce loqui curabit: at
largiter de humana virtute, seu potentia, & qua via possit perfici, ut
sic homines, non ex Metu, aut aversione, sed solo Laetitiae affectu moti,
ex rationis praescripto, quantum in se est, conentur vivere.
Caput XXVI Praeter homines
nihil singulare in natura novimus, cujus Mente gaudere, & quod nobis
amicitia, aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus; adeoque
quicquid in rerum natura extra homines datur, id nostrae utilitatis ratio
conservare non postulat; sed pro ejus vario usu conservare, destruere, vel
quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet.
Caput XXVII Utilitas, quam
ex rebus, quae extra nos sunt, capimus, est praeter experientiam, &
cognitionem, quam acquirimus ex eo, quod easdem observamus, & ex his
formis in alias mutamus, praecipua corporis conservatio; & hac ratione
res illae imprimis utiles sunt, quae Corpus ita alere, & nutrire
possunt, ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant. Nam quo
Corpus aptius est, ut pluribus modis possit affici, & corpora externa
pluribus modis afficere, eo Mens ad cogitandum est aptior (vide Prop. 38
& 39 p. 4). At hujus notae perpauca in natura esse videntur, quare ad
Corpus, ut requiritur, nutriendum necesse est multis naturae diversae
alimentis uti. Quippe humanum Corpus ex plurimis diversae naturae partibus
componitur, quae continuo alimento indigent, & vario, ut totum Corpus
ad omnia, quae ex ipsius natura sequi possunt, aeque aptum sic, &
consequenter ut Mens etiam aeque apta sit ad plura concipiendum.
Caput XXVIII Ad haec autem
comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent, nisi homines operas
mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia attulit, unde
factum, ut ejus imago Mentem vulgi maxime occupare soleat; quia vix ullam
Laetitiae speciem imaginari possunt, nisi concomitante nummorum idea,
tanquam causa.
Caput XXIX Sed hoc vitium
eorum tantum est, qui non ex indigentia, nec propter necessitates nummos
quaerunt; sed quia lucri artes didicerunt, quibus se magnifice efferunt.
Caeterum corpus ex consuetudine pascunt; sed parce, quia tantum de suis
bonis se perdere credunt, quantum sui Corporis conservationi impendunt. At
qui verum nummorum usum norunt, & divitiarum modum ex sola indigentia
moderantur, paucis contenti vivunt.
Caput XXX Cum igitur res
illae sint bonae, quae Corporis partes juvant, ut suo officio fungantur,
& Laetitia in eo consistat, quod hominis potentia, quatenus Mente
& Corpore constat, juvatur, vel augetur, sunt ergo illa omnia, quae
Laetitiam afferunt, bona. Attamen, quoniam contra non eum in finem res
agunt, ut nos Laetitia afficiant, nec earum agendi potentia, ex nostra
utilitate temperatur, & denique, quoniam Laetitia plerumque ad unam
Corporis partem potissimum refertur, habent ergo plerumque Laetitiae
affectus (nisi ratio, & vigilantia adsit), & consequenter
Cupiditates etiam, quae ex iisdem generantur, excessum; ad quod accedit,
quod ex affectu id primum habeamus, quod in praesentia suave est, nec
futura aequali animi affectu aestimare possumus. Vide Schol. Prop. 44
& Schol., Prop. 60 p. 4.
Caput XXXI At superstitio id
contra videtur statuere bonum esse, quod Tristitiam, & id contra
malum, quod Laetitiam affert. Sed, ut jam diximus (vide Schol. Prop. 45 p.
4), nemo, nisi invidus, mea impotentia, & incommodo delectatur. Nam
quo majori Laetitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus; &
consequenter eo magis de natura divina participamus, nec Laetitia unquam
mala esse potest, quam nostrae utilitatis vera ratio moderatur. At qui
contra Metu ducitur, & bonum, ut malum vitet, agit, is ratione non
ducitur.
Caput XXXII Sed humana
potentia admodum limitata est, & a potentia causarum externarum
infinite superatur; atque adeo potestatem absolutam non habemus, res, quae
extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen ea, quae nobis eveniunt
contra id, quod nostrae utilitatis ratio postulat, aequo animo feremus, si
conscii simus nos functos nostro officio fuisse, & potentiam, quam
habemus, non potuisse se eo usque extendere, ut eadem vitare possemus,
nosque partem totius naturae esse, cujus ordinem sequimur. Quod si clare,
& distincte intelligamus, pars illa nostri, quae intelligentia
definitur, hoc est, pars melior nostri in eo plane acquiescet, & in ea
acquiescentia perseverare conabitur. Nam, quatenus intelligimus, nihil
appetere, nisi id, quod necessarium est, nec absolute, nisi in veris
acquiescere possumus; adeoque quatenus haec recte intelligimus, eatenus
conatus melioris partis nostri cum ordine totius naturae convenit.
|