Sepe humanos affectus aut provocant aut mittigant amplius
exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad presentem habiti
consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad
absentem scribere decrevi, ut in comparatione mearum tuas aut nullas aut modicas
temptationes recognoscas et tolerabilius feras.
DE LOCO NATIVITATIS EIUS
Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie
constructum, ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum,
proprio vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo
levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem
autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo
insigniretur; unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque
filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto
actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius
erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio litterarum
profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut
militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum
fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio
educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie
documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus
pretuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias,
ubicunque huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator factus
sum.
DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM
Perveni tandem Parisius, ubi iam maxime disciplina hec florere consueverat,
ad Guillhelmum scilicet Campellensem preceptorem meum in hoc tunc magisterio re
et fama precipuum; cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum
gravissimus extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et
ratiocinari contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto
viderer. Quod quidem et ipsi qui inter conscolares nostros precipui habebantur
tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis et studii
tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant, ceperunt exordia,
et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est invidia.
Factum tandem est ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens, ad
scolarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem providerem,
insigne videlicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc
predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se removere
conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis
recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et provisum mihi
locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos,
fretus eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius
invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum
dilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri
fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de me amplius ipse
presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi vicinius est, quamtotius
scolas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis assultus
nostra daret importunitas. Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata
studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos
aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat
doctrina.
Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem,
preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino
commutato, ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant
intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum
promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec
tamen hic sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto
philosophie studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa
religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad
eum reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum
conamina antiquam eius de universalibus sententiam patentissimis argumentorum
rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem in ea sententia
de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis
suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia
diversitas sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam tunc suam
correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter
diceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud
dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum
de universalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est
huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam,
in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix
admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis
consisteret summa.
Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui
antea vehementius magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant
doctrinam, ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis
magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris
nostro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat.
Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia
tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile
exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus est me
tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas
auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat
magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.
Tunc ego Melidunum reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et
quanto manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius
conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima venti."
Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione
eius plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod
videlicet minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum
cum scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno
Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum
nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, extra civitatem in monte Sancte
Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum
occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter
rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad pristinum
reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra
liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille quippe antea
aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem Prisciani in
qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister advenit, omnes penitus
amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est. Nec post multum
tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria, ipse quoque ad
monasticam comversus est vitam. Post reditum vero magistri nostri ad urbem, quos
conflictus disputationum scolares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius
habuerint, et quos fortuna eventus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi
in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius
loquar, audacter proferam, "Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus
ab illo." Quod si ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.
Dum vero hec agerentur, karissima mihi mater mea Lucia repatriare me
compulit; que videlicet post conversionem Berengarii patris mei ad professionem
monasticam, idem facere disponebat. Quo completo reversus sum in Franciam,
maxime ut de divinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster
Guillhelmus in episcopatu Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister
eius Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.
QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM
Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel
memoria nomen comparaverat. Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum
accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat
auscultantium, sed nullus in conspectu questionantium. Verborum usum habebat
mirabilem, sed sensum contemtibilem et ratione vacuum. Cum ignem accenderet,
domum suam fumo implebat, non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis
aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligentius
intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum
inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu
illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis
umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro," etc.
Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim
vero me iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter
discipulos eius eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor
fierem. Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis
suggestionibus ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post
aliquas sententiarum collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me
quidam animo intemptantis interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum
videretur, qui nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum
quidem huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me
vehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum
intelligendas ipsa eorum scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non
egeant magisterio. Irridentes plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi
presumerem requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc
inclamantes et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos assentimus. Queratur
itaque et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus
quod vos promittitis." Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis
prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem
invitavi. Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse
properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto
vigilandum. Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum
proficere sed per ingenium; atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos
pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem lectioni
nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi
penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui
affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio
extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum
compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam
et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis
glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM
Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam
persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus
in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in
philosophia. Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere
videbantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se
maiora presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime
suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus
impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius
exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid
per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur.
Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super
tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que
quanto manifestior tanto mihi honorabilior extitit et persequendo gloriosiorem
effecit.
QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT
Post paucos itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas
atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque
ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni
inceperam consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut
me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in
philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer
multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama
te quoque latere non potuit.
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas
vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me
solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem
formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et
quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis
et divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos,
id est sacre lectionis exhortationibus intentos, continentie decore maxime
polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi
remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxurie, deinde
superbie; luxurie quidem his me privando quibus hanc exercebam; superbie vero
que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli
"Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando.
Cuius nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te
volo, ordine quidem quo processerunt.
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et
frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec
laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna
blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis
huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina
pietas humiliatum sibi vendicaret.
QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS
TRAXIT
Erat quippe in ipsa civitate Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa,
neptis canonici cuiusdam qui Fulbertus vocabatur, qui eam quanto amplius
diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri
studuerat. Que cum per faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat
suprema. Nam quo bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est
rarius, eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat.
Hanc igitur, omnibus circunspectis que amantes allicere solent, commodiorem
censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe
tunc nominis eram et iuventutis et forme gratia preminebam, ut quamcunque
feminarum nostro dignarer amore nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius
hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam
et habere et diligere noveram; nosque etiam absentes scriptis internuntiis
invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic
semper iocundis interesse colloquiis.
In huius itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua
eam mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius
ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo,
quibusdam ipsius amicis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis
nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc
videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie
cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem
cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam
proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius
assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum ille videlicet et ad
pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam
crederet. Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem
votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio
committens, ut quotiens mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte
ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer
constringerem. In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer
ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo
committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer
constringendam traderet, quid aliud agebat quam ut votis meis licentiam penitus
daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis
non possem, minis et verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime
a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentie mee fama
preterita.
Quid plura? Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione
itaque discipline, amori penitus vaccabamus, et secretos recessus, quos amor
optabat, studium lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam
de lectione verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententie; sepius ad
sinus quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat
quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus, verbera
quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium ungentorum
suavitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus est gradus
amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum; et quo minus
ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in
fastidium vertebantur.
Et quo me amplius hec voluptas occupaverat, minus philosophie vaccare poteram
et scolis operam dare. Tediosum mihi vehementer erat ad scolas procedere vel in
eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias et diurnas
studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat,
ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator
pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret, carmina essent
amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum pleraque adhuc in
multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his
maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem mestitiam, quos gemitus, que
lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi videlicet hanc animi mei
occupationem immo perturbationem presenserunt, non est facile vel cogitare.
Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter
eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum.
Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non
poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis amicitiam, tum
etiam propter ante acte vite mee continentiam cognitam. Non enim facile de his
quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi dilectione
turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Iheronimi in
epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire novissimi ac
liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare." Sed quod novissime
scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est
facile unum latere; sic itaque pluribus evolutis mensibus et de nobis accidit.
O quantus in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium
dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super
afflictione puelle sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea
sustinuit estus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter
sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima erat
copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundie
transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque verecundie minor
extiterat passio quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in nobis est
quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post,
puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico
scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte,
avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim
sustuli et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam tam diu
conversata est donec pareret masculum quem Astralabium nominavit.
Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto
estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret.
Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me
interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne
dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi
coercere nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem,
quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.
Tandem ego eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem
fecerat amor tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni
hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse
constitueret, nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris
expertus fuisset, et qui quanta ruina summos quoque viros ab ipso statim humani
generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius eum
mittigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet
quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne fame
detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis
eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet.
DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa
tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam
scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam
satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat
etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et
me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei
lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante
philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam
lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem et
turpitudini tante subicerem. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi
per omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter et
difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait:
"Solutus es ab uxore? noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non
peccasti; et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis
habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc..." Item: "Volo autem vos sine
sollicitudine esse, etc..." Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum
exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos
consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem; quod
plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud
est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat
Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex
magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam
evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis
philosophice rationes tali fine concludens: "Hoc, inquit, et huiusmodi
Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? etc." Idem in eodem:
"Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius
duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie
operam pariter dare." Non ait: "operam dare" sed adiunxit "pariter", nolens
quicquam agere quod studio equaretur philosophie."
Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule
honeste conversationis statum. Que enim conventio scolarium ad pedissequas,
scriptoriorum ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive
calamorum ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus
intentus, pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam
familie tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam
inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies,
divites possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum
opulentia non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non
est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus student vel
secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt officiis.
Unde et insignes olim philosophi mundum maxime contempnentes, nec tam
relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt ut in
unius philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus Seneca,
Lucilium instruens ait: "Non cum vaccaveris philosophandum est... Omnia
negligenda sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est... Non
multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim, ubi
interrupta est, manet.. Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed
submovende." Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi
dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt
philosophi. In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam iudaico sive
christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate ceteris
preminentes, et se a populo aliqua continentie vel abstinentie singularitate
segregantes. Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem
consecrabant, sive filii prophetarum Helye vel Helysei sectatores, quos beato
attestante Jheronimo monachos legimus in veteri Testamento; novissime autem tres
ille philosophie secte, quas Josephus in libro Antiquitatum distinguens,
alios Phariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos vero monachi,
qui videlicet aut communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam
Johannis imittantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim
sapientie vel philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite
religionem referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum
quoque testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de
Civitate Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: "Italicum
genus actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen
exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vite
aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se
esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem
profiteri arrogantissimum videbatur." Hoc itaque loco cum dicitur: "qui modo
quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.", aperte monstratur
sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie sic
esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est
nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem
sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionis astricti,
quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes
preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus
istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici prerogativam
non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contempnitur,
amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse,
et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri
exemplo eius cautiores efficerentur. Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in
primo Contra Jovinianum de ipso scribens Socrate: "Quodam autem tempore,
cum infinita convitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua
profusus immunda, nichil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam,
inquit, futurum ut ista tonitrua ymber sequeretur." Addebat denique ipsa et quam
periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius existeret mihique
honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis
aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus separatos
gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora. Hec et similia
persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me
sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans perorationem suam tali
fine terminavit: "Unum, inquid, ad ultimum restat ut in perditione duorum, minor
non succedat dolor quam precessit amor." Nec in hoc ei, sicut universus agnovit
mundus, prophecie defuit spiritus.
Nato itaque parvulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte
revertimur; et, post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam
ecclesia celebratis, ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris
vel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque
occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus,
dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius atque domestici
eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et fidem
mihi super hoc datam violare ceperunt; illa autem e contra anathematizare et
iurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus crebris eam
contumeliis afficiebat.
Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium
prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata
fuerat atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice
convenirent, excepto velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus
et consanguinei seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse,
et ab ea moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati
et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in
secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto,
crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus
excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant
commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis
et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui,
cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est.
DE PLAGA ILLA CORPORIS
Mane autem facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione,
quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu
perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici ac
precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant,
ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus
erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec
humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis
mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione is quem antea
prodideram vicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam manifestam
equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hec parentibus
meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis infamia
universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret! qua fronte in
publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis corrodendus,
omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod
secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio,
ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam
tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus
animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est
contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;"
Deuteronomii, cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis
testiculis, et absciso veretro ecclesiam Dei."
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam
devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen,
prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque
simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in
monasterio Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a
iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei
compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout
poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis, hoc iuris
habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum factura fui? Nunc
accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his verbis ad altare mox properat,
et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice
professioni coram omnibus alligavit.
Vix autem de vulnere adhuc convalueram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab
abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus
quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio
darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum
usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus
erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse
cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi
abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam Dei vere philosophus
fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram secularis admodum
vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione maior tanto vita
deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego
frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens, omnibus me
supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam discipulorum
nostrorum instantiam maxime gavisi occasionem nacti sunt, qua me a se
removerent.
Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque
nostro et fratribus intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more
solito vaccaturus. Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec
locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee
convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium
disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non
penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico
sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum
Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit
ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam
quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque
lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari. Unde
maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus
que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant: quod
scilicet proposito monachi valde sit contrarium secularium librorum studio
detineri, et quod sine magistro ad magisterium divine lectionis accedere
presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrine scolaris exercitium
interdiceretur; ad quod incessanter episcopos, archiepiscopos, abbates, et
quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant.
DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A
CONDISCIPULIS
Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis
similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum
De Unitate et Trinitate divina scolaribus nostris componerem, qui humanas
et philosophicas rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici
possent efflagitabant: dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam
intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum,
et ridiculosum esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret
intellectu capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
Quem quidem tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune
omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc
questionibus videbatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles
videbantur, quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum
censebatur maior subtilitas. Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra
me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et
Lotulfus, qui iam de functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo scilicet
atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis
tanquam heredes succedere.
Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus
archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano
Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum
quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque
invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum
afferrem; et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti
emuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus
paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus;
lapidarent, dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum
fuerat. Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum
nostrum inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut
dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel
satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum
archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent qui
me super hoc accusabant: ut illud in me etiam compleretur: "Et inimici nostri
sunt iudices".
Sepius autem illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in
audientia proferre adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem
concilii libri ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus,
antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem
catholicam disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum
apertionem quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus
inspiceret, ceperunt ad invicem dicere: "Ecce nunc palam loquitur, et nemo in
eum aliquid dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus,
congregatum. Numquid iudices cognoverunt quia ipsi potius quam ille errant?" Ex
quo emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur.
Quadam autem die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis
suis accedens, post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in
libro illo notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus
sit, negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc, si
vultis, rationem proferam." - "Non curamus, inquit ille, rationem humanam aut
sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo." Cui ego: "Vertite,
inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;" et erat presto liber quem
secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram, quem ipse minime compererat
aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et voluntas Dei fuit, ut cito
occurreret mihi quod volebam. Erat autem sentencia intitulata Augustinus De
Trinitate libro I: "Qui putat eius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit,
eo plus errat, quod non solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec
corporalis. Nulla enim omnino res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli
eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se
quoquomodo protegeret: "Bene, inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc
non esse novellam sed ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non
sensum, requisisset; si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me
dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim
secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim
quasi furibundus effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec
auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit.
Extrema vero die concilii, priusquam residerent diu legatus ille atque
archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de
me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant. Et
quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in me
pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte
detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et
religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est: "Nostis,
Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque
ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et
magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius
vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc preiuditio, quod
non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non
deesse plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto
nulla videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie; et quia iuxta illud
Jheronimi: "Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos
Fulgura montes," videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus
nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor,
ut predictus doctor meminit, cito opprimitur et vita posterior iudicat de
priore." Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in
medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel
confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua
Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi
audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?" Quo audito, statim emuli mei
obstrepentes exclamaverunt: "O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem
contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non
posset!" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem
tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.
Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset,
alia via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei
paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc
indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam,
hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret;
ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine quid
super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic novissimo consilio,
et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret antequam
concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandavit,
revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo quod condictum
fuerat.
Tune emuli mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc
negotium ageretur, ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de
iusticia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde
ignominiosum esse si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum
fieri si sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt
sententiam, et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione
dampnaret atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno
monasterio perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli
satis hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecelesie auctoritate eum
commendatum legere publice presumpseram, atque ad transeribendum iam pluribus
eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo mei
multorum similis presumptio preveniretur.
Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum
archiepiscopi consilio nitebatur, sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum
Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit, et me
vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto violentius agere
eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste invidie violentiam eis plurimum
obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura monasterii
ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat,
post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum. Et sic me, ut
potuit, flentem flens et ipse consolatus est.
DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI
Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine
meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic
combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis
id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum
omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei
respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum
communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo
audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo subintulit illud Athanasii
"Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus suus
increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur,
audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic fatui,
filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis
filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem
iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui
cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia
innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
Tunc archiepiscopus assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam
legati confirmavit, dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater,
omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte
devius est, nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille
fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel
improbetur atque corrigatur." Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem
meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii
dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem,
quod quisvis puer eque facere posset. Ac ne ex ignorantia pretenderem
excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum
afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde,
quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad
claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.
Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius
arbitrantes, summa exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes,
consolari frustra nitebantur. Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi
felle, quanta mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus
accusabam, sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem: "Jhesu bone, ubi
eras?" Quanto autem dolore estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta
desperatione perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam
cum his que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium
hominum me estimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in
comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum
plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem
violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad
scribendum compulerant.
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama
delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam
repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id
consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum
super hoc maxime detestaretur. Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies,
cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum
monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra
memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me
suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere
molirentur. Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede
sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium
Ariopagitam Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde
eis contrarium videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant,
quem ipsum Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum
reperissem, quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium
scilicet illud Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati, dixerunt
Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere
testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate
agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid mihi super hac
controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur, respondi Bede
auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum frequentant Ecclesie, gratiorem
mihi videri.
DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM
Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse
quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti
regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter
gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi
nec me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde
fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem
statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter hoc
audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui
quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio suo congregato
et fratribus congregatis, graviter mihi comminatus est, et se ad regem cum
festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui
gloriam et coronam ei auferente. Et me interim bene observari precepit donec me
regi traderet; ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra
me offerebam.
Tunc ego nequitiam corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam
adversam habuissem fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus
coniurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam
discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis
Theobaldi proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et
mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum
compaciebatur. Ibi autem in castro Pruvigni morari cepi, in cella videlicet
quadam Trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat et
valde dilexerat; qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me
procurabat.
Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum
comitem pro quibusdam suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem cum
priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut
me absolveret et licentiam daret vivendi monastice ubicunque mihi competens
locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio rem posuerunt,
responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent. Inito autem
consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc sue dedecus
inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant quod ad eos in conversione
mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis contemptis, et nunc maximum sibi
imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis, ad alios transmearem. Unde
nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati
sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem
refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi
excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego
valde anxiati fuimus.
Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui
cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a
predecessore eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret,
postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super
hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc
dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me
invitum retinere vellent, ex quo incurrere facile scandalum possent et nullam
utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent. Sciebam
autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa
esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra
temporalia; unde me facile regis et suorum assensum assequi credideram; sicque
actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum
amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli
me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est
et confirmatum.
Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me
contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium
quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi; ubi cum
quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare: "Ecce
elongavi fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognovissent scolares,
ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem
inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro
delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus
stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere
eos priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus in secundo
Contra Jovinianum his commemorat verbis: "Per quinque sensus, quasi per
quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et
arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus... Si circensibus
quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si
formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium et ceteris huiusmodi per
oculorum fenestras anime capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors
intravit per fenestras nostras... Igitur cum per has portas quasi quidam
perturbationum cunei ad arcem nostre mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi
fortitudo eius? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depinguat sibi etiam
preteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati et quodam
modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati, multi philosophorum
reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et
arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe
oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime
fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro
videre per que aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus
difficulter careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes, in
solitudine et desertis locis habitare consueverant... Sed et ipse Plato, cum
dives esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset
vacare philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non solum desertam,
sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus
frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum
rerum quas discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, vitam
referuntur duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus, quasi de monachis illius
temporis, ad Rusticum monachum, inter cetera ita scribit: "Filii
prophetarum, quos monachos in veteri legimus Testamento, edifficabant sibi
casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et
herbis aggrestibus victitabant." Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem
fluvium casulas suas edificantes, heremite magis quam scolares videbantur.
Quanto autem illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in
doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum
et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant in me egissent, omnia
cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me procul ab
urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem
invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes,
dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil persequendo profecimus, sed
magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis
accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et
civiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte
miseri fiunt." Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit
paupertas, cum "fodere non valerem et mendicare erubescerem". Ad artem itaque
quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum.
Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet
quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me
scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam
eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de
lapidibus et lignis construentes melioraverunt.
Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia
tamen ibi profugus ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum
respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod multi
audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer
calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo
patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati,
secundum consuetudinem antiquam.
Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter
Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque
Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita
et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli:
"Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et
Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et
secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid etiam
impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter
consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non
ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius
est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in
sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum
specialiter ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius
precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur?
Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum
est? An melius Dominice crucis aut sepulchri vel beati Michaelis seu Johannis
aut Petri vel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut
obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter
idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium
atque obsequium impendere intendebant.
Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria
dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem
tribuat. Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto
non aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes
sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut enim Filius
missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi vendicat
sollempnitatem.
Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum
videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius
Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter
ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim ita templum Patris, vel
templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad
Corinthios, ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est." Item: "An
nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est,
quem habetis a Deo, et non estis vestri ?" Quis etiam divinorum sacramenta
beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus
sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu
sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo
constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur,
quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si ei
persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale
assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius
operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter
assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum
vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam
quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis, quamquam
si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi adversum,
licet consuetudini incognitum.
DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM
Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum
perambulante et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus
retinente, quod videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores
emuli, cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos,
quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium
canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando
per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non
modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem
ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra
disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent,
et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis
omnibus metu illorum dissimularent.
Deus ipse mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum
conventum adunari noveram, hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus
ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut
prophanus in conciliis traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de
formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur
emuli mei quam beatum olim Athanasium heretici. Sepe autem, Deus scit, in tantam
lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes transire
disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos
Christi christiane vivere. Quos tanto magis propitios me habiturum credebam
quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc
facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.
DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST
MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum
mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem,
occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi,
incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores. Erat
quippe in Britannia minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti
Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio
cum assensu principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus
facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum
Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquievissem,
nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam oppressiones, ut dixi,
declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi incognita erat, et turpis
atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terre
illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio
perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis mortem unam
differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli;
ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre postremitas non
preberet, sepe in orationibus meis illud revolvebam: "A finibus terre ad te
clamavi, dum anxiaretur cor meum."
Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata
fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam
corporis pericula pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam
quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me
vivere non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse.
Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu
sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus
occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac
gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos exagitaret.
Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune
haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et
concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc
anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in
administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino
recedere. Cum autem tota terre illius barbaries pariter exlex et indisciplinata
esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus
omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue
opprimebant; intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in
me specialiter dictum res ipsa indicaret: "Foris pugne. Intus timores".
Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam
infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem
et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis
aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus
meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: "Hic
homo cepit edificare, et non potuit consummare." Desperabam penitus, cum
recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et priores molestias
quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: "Merito hec
patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me
intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula." Illud autem
plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione
officii ita ut opporteret providere non poteram, quoniam loci nimia paupertas
vix unius hominis neccessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paraclitus
michi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout
debebat providit oratorio.
Accidit namque ut abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam
Argenteoli abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror
potius quam uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus
pertinentem quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi
illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Que cum diversis
locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua
nostro consulerem oratorio. Illuc itaque reversus, eam cum quibusdam aliis de
eadem congregatione ipsi adherentibus ad predictum oratorium invitavi; eoque
illis adductis, ipsum oratorium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donavi;
ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interventu episcopi terre,
papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum
coroboravit.
Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum
desolatas, divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi
consolatus est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes
populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut
arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si
ibi permansissem; quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia
miserabilior facile humanos commovet affectus, et earum virtus tam Deo quam ho
minibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostre,
que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi
sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter eius religionem,
prudentiam, et in omnibus incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur.
Que quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris
meditationibus atque orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius
presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.
DE INFAMATIONE TURPITUDINIS
Cum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus
quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione
valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec
invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat,
solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam
carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere
absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi
querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait:
"Nichil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum
Jherosolimam Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit, domum sancte
Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus
summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam famam pervenire ad
regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam ad
mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: "O si
tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione
opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia ab hac suspitione liberato,
quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio remanet? Que
est tam impudens hec criminatio novissima?" Adeo namque res ista omnem huius
turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare
diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis
Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et potentem illum regine Candacis
eunuchum universis eius gazis preesse; ad quem convertendum et baptizandum
Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas
et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt
quanto longius ab hac absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus removendam
maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte
doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie
lib. VI continet.
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam
fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen
incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum
prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus sompno
cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed quod tunc forte minus
pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento
fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est: "Melius est
nomen bonum quam divitie multe." Et ut beatus meminit Augustinus in sermone
quodam de Vita et moribus clericorum: "Qui, fidens conscientie sue,
negligit famam suam, crudelis est." Idem supra: "Providemus, inquit, bona, ut
ait Apostolus, non solum coram Deo sed etiam coram hominibus. Propter nos,
consciencia nostra sufficit nobis; propter vos, fama nostra non pollui, sed
pollere debet in vobis... Due res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi,
fama proximo tuo." Quid autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam
prophetis scilicet quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in
eorum temporibus existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari
conversatione feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in
libro de Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Jhesu Christo atque
apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad
predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes
terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua substantia, ut
nullius indigerent horum que ad substantiam vite huius pertinent... Quod
quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conversationis mulieres
circuirent quocunque euvangelium predicabant, euvangelium audiant, et cognoscant
quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant... In euvangelio enim scriptum
est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella, euvangelizans
regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres alique, que erant curate a
spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna,
uxor Cuze, procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei
de facultatibus suis." Et Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii
monasterio: "Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero,
diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei
victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et
sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus
potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide
insipiens quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem
amplectendi, sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis
sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium."
Ipse certe Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta,
sciret utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est",
multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam
de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem eius iuveni
commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari
videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
Quid etiam dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum
monachum, de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore
victitantem conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille
doctor cum vidisset maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine
Malchus... eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi
ambo religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de
euvangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat." Cur denique a
detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus vel etiam
vidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare; exemplo
quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum
prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper
virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius etiam rei signo
ipsam semper velatum habere capud precipit.
Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse,
quod quemadmodum viris abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem
regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque
continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt
adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas
abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari
conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse quanto eis
amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum exercere; quod
satiricus ille considerans ait, "Intolerabilius nichil est quam femina dives."
Hoc ego sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis
providere et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur,
corporali quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis
necessitudinibus subvenire. Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio
filiorum quam olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad
quendam tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et
qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac tanto id
mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis esset
neccessarium.
Nunc autem ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam
vivere non inveniam, sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique
circumferar; quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores" incessanter
cruciant, immo tam foris quam intus pugne pariter et timores; et multo
periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me sevit quam hostium.
Istos quippe semper presentes habeo, et eorum insidias iugiter sustineo. Hostium
violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam; in claustro
autem filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc est patri,
commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta. O
quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est Benedicto,
ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad hoc ipsum me
patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens
periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei ipsius peremptor
invenirer. A talibus autem cotidianis eorum insidiis cum mihi in administratione
cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare me
moliti sunt, veneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die, cum Namneti
ad comitem in egritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo
cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum qui in comitatu nostro erat famulum
veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione
providere crediderunt. Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum
mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc
cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc
presumpserat tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus
aufugeret.
Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum,
prout poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et in
cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo presensissent,
corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis ut me interficerent
opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de
nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei
canalem confringens. Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitavit
quam prior plaga.
Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens,
quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento
publice mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me
amplius in aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime tam fidem datam
quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis
Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et episcoporum
hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc quieverunt. Nuper
autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem et reliquis
fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos peiores quam illos
reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio in iugulum meum tractantes
cuiusdam proceris terre conductu vix evasi. In quo adhuc etiam laboro periculo,
et cotidie quasi cervici mee gladium imminentem suspitio, ut inter epulas vix
respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes
conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo latenter apensum super se gladium
suspitiens que terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc
quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto
scilicet miserior quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo eorum qui id
sponte appetunt ambitio refrenetur.
Hec, dilectissime frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime
comes, de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter
laboro, tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: ut, sicut
in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut
nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem
consideras; illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris
diaboli Dominus predixit: "Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus
vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis,
mundus quod suum erat diligeret." Et: "Omnes, inquit Apostolus, qui volunt pie
vivere in Christo, persequutionem patientur." Et alibi: "Aut quero hominibus
placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem." Et Psalmista:
"Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos." Que
diligenter beatus attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis
detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait: "Si adhuc, inquit
Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desinit placere
hominibus, et servus factus est Christi." Idem ad Asellam de fictis amicis:
"Gratias ago Deo meo quod dignus sim quem mundus oderit," et ad Heliodorum
monachum: "Erras, frater, erras si putas umquam Christianum persequutionem non
pati. Adversarius noster, tanquam leo rugiens, devorare querens circuit, et tu
pacem putas? Sedet in insidiis, cum divitibus, etc." His itaque documentis atque
exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto iniuriosius accidunt. Que
si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus;
et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium
in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri umquam summa Dei
bonitas permittit, et quod quecumque perverse fiunt optimo fine ipse terminat;
unde et ei de omnibus recte dicitur: "Fiat voluntas tua". Quanta denique
diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio, qua dicit:
"Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc...!" Quod
diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat, cum in Proverbiis
diceret: "Non contristabit iustum quicquid ei acciderit." Ex quo manifeste a
iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui gravamine his
irascuntur que erga se divina dispensatione geri non dubitant, et se proprie
voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in verbis sonat: "Fiat
voluntas tua" desideriis occultis repugnant, divine voluntati propriam
anteponentes. Vale.